PL 21, col. 428

Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

Addebat et adhuc [(Pallad. cap. 55. 56. 57. 58.)]
etiam haec: Abbas, inquit, Syrus, aliquando, et
Isaias, et Paulus occurrerunt sibi invicem ad ripam
fluminis. Erant autem viri isti justi, summae abstinentiae
et totius religionis. Hi pergebant visitare
quemdam nomine Anuph. Aberat autem monasterium
ad quod ibant mansionibus tribus. Cum ergo
vellent transire fluvium, nec esset copia transmeandi,
aiunt inter semetipsos: Petamus a Domino gratiam,
ut ne impediatur nobis boni operis iter. Et conversi
ad abbatem Syrum, Tu, aiunt, praecipue pete
a Domino: scimus enim audiri te, quia praestabit

tibi quae petes. At ille cohortatus etiam ipsos secum
genua figere, in oratione prostravit se in faciem coram
Domino. Et cum completa oratione, surrexissent,
ecce vident appelli navigium ad ripam fluminis
paratum, ad iter quod acturi erant expeditum.
Hoc ascendentes adversus fluminis cursum ita velociter
ferri ceperunt, ut inter horam unam, totius
itineris (quod acturi per triduum erant) conficerent
spatium. Cumque applicuissent ad terram, Isaias ait:
Dominus mihi ostendit virum ad quem properamus,
occurrentem nobis, et uniuscujusque nostrum secreta
cordis aperientem. Sed Paulus ait: Et mihi ostendit
Dominus, quod post triduum educat eum de hoc
mundo.
Cum ergo iter, quod ducit ad monasterium, de

flumine incedere coepissent, progressique essent
paululum, occurrit eis supradictus vir, ad quem visitandum
pergebant, et salutans eos ait: Benedictus
Dominus, qui vos mihi et nunc in corpore, et ante
jam ostendit in spiritu. Et tunc coepit de uniuscujusque
eorum meritis, quae habebant apud Deum,
atque actibus memorare. Tunc Paulus ait, Quoniam
et nobis Dominus ostendit, quod post triduum te de
hoc mundo assumat, petimus a te, ut etiam de tuis
nobis virtutibus et actibus, quibus Domino placuisti,
enarres, nec verearis jactantiae notam. Abscessurus
enim de hoc mundo, ad imitationem posteris gestorum
tuorum memoriam derelinque. Tunc ille, Nihil,
inquit, magnum fecisse memini, hoc tamen custodivi,
ex quo nomen Salvatoris nostri in persecutione confessus

sum, ne 168 post confessionem veritatis
mendacium de ore meo procederet, neque post amorem
caelestium terrenum aliquid amarem, sed nec
gratia Domini in his defuit mihi. Numquam enim me
fecit egere aliquo terreno, omnem quem desideravi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.