PL 21, col. 461

Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

2.
Alio quoque tempore incurrimus locum, in
quo est convallis quaedam, humorem ex semetipso
gignens salsum, quem continuo calor solis velut hiemalis
pruina in glaciem, ita in salem stringit, et
tamquam sudes acutas, ex ipso sale efficit: atque
ita omnia illa exasperantur loca, ut non solum nudos
pedes, ut habebamus nos, sed et calceamentis
munitos terebret ac secet. In his ergo inventi, magno
cum periculo vix evasimus.
4.
Tertio cum nihilo minus per eremum pergeremus,
incurrimus vallem quamdam, humorem ex semetipsa
similiter quidem gignentem, sed intra semetipsam
eum servantem, cujus solum saxis et foetido
coeno repletum transire cupientes, usque ad latera
descendimus. Cumque paene ibidem in eadem mergeremur,

exclamantes ad Dominum, vocem Psalmi
protulimus, dicentes: Salvum me fac, Deus, quoniam
intraverunt aquae usque ad animam meam. Infixus sum
in limo profundi, et non est substantia [(Psalm. 16.)]
.
4.
Quartum periculum pertulimus in aquis quibusdam,
quae ex inundatione Nili remanserant, in quibus
triduo continuo afflicti, vix evadere potuimus.
5 208 Quintum periculum fuit nobis a latronibus,
cum secus mare iter ageremus, qui per decem millia
passuum insequentes nos, quos perimere ferro non
poterant, poene exanimes reddiderunt per fugam.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.