PL 21, col. 462
Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne
6.
Sextum discrimen nobis in ipso flumine Nilo
fuit, in quo navigantes, poene submersi sumus.
7.
Septimum, in stagno, quod Mariae vocabulo
appellatur, vento saeviente, in insulam quamdam
ejecti sumus, hieme gravissima super nos et tempestate
fervente. Erat enim tempus, quo Epiphaniorum
dies celebrantur.
8.
Octavum autem fuit, quod cum ad Nitriae monasteria
veniremus, locum quemdam incidimus, in
quo refluentis Nili aqua residens, velut stagnum
quoddam effecerat, in quo multae bestiae praecipue
crocodili plurimi erant. Qui cum tempore solis exissent,
resoluti circa oram stagni jacebant, ita ut ignorantibus
nobis mortui viderentur. Et cum accederemus
ad videndam mirandamque magnitudinem bestiarum,
quas exanimes putabamus, continuo ut sonitum
pedum senserunt, excitati, irruere et insectari
nos vehementer coeperunt. Nos autem cum magno
clamore et gemitu nomen Christi Domini invocavimus,
cujus misericordia affuit, et bestiae quae contra
nos insurrexerant, quasi ab Angelo repellente, in stagnum
protinus projectae sunt, nos autem cursu intento
ad monasteria festinavimus, gratias agentes Deo
nostro, qui nos de tantis periculis liberavit, et tanta
nobis ostendit mirabilia. Ipsi gloria et honor in saecula
saeculorum. Amen.