PL 21, col. 479

Historia ecclesiastica (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

quendam navis, qua vehebatur applicuit [Al. applicavit].
Moris est inibi Barbarorum, ut siquando foedus
sibi cum Romanis turbatum vicinae nuntiaverint [Al. nuntiaverunt]
gentes, omnes qui apud eos ex
Romanis inventi fuerint jugulentur. Invaditur navis
philosophi: cuncti cum ipso pariter perimuntur.
Pueruli reperti sub arbore meditantes, et lectiones
suas parantes, Barbarorum miseratione servati, ducuntur
ad regem. Horum ille alterum, id est, Edesium
sibi pincernam fecit. Frumentio vero, quem
quasi perspicacem deprehenderat et prudentem, rationes
suas scriniaque commisit. Ex quo et in honore
magno apud regem habiti, et in amore. At vero
moriens rex, uxorem cum parvulo filio regni dereliquit
haeredem: adolescentibus autem quid vellent,

agendi dedit liberam facultatem. Quos tamen regina
suppliciter exorat, tanquam quae nihil haberet in
toto regno fidelius, ut secum, usquequo adolesceret
filius, regendi regni sollicitudinem partirentur: et
praecipue Frumentium, cujus prudentia ad moderandum
sufficeret regnum. Nam alius fidem puram,
et sobriam mentem simpliciter exhibebat. Idque
dum agerent [Al. ageret], et regni gubernacula Frumentius
haberet in manibus, Deo mentem ejus et
animos instigante 232 requirere sollicitius coepit,
si qui inter negociatores Romanos Christiani essent,
et ipsis potestatem maximam dare, ac monere, ut
conventicula per loca singula facerent, ad quae
Romano ritu orationis caussa confluerent. Sed et
ipse multo magis eadem facere, et ita caeteros cohortari,

favore et beneficiis invitare, praestare quicquid
opportunum fuisset, loca aedificiis, aliaque necessaria
praebere, et omnimodo gestire, ut Christianorum
inibi semen exsurgeret. Sed cum regius puer
adolevisset, cui procurationem regni gerebant, expletis
omnibus et ex fide traditis, multum licet detinentibus
et rogantibus, ut manerent, regina vel filio,
ad orbem tamen nostrum revertuntur. Et Edesio
festinante Tyrum, parentes propinquosque revisere,
Frumentius Alexandriam pergit, dicens,
aequum non esse [Al. est] opus occultare Dominicum.
Igitur rem omnem, ut gesta est exponit Episcopo,
ac monet, ut provideat virum aliquem dignum,
quem, congregatis jam plurimis Christianis, et Ecclesiis
constructis in Barbarico solo, Episcopum

mittat. Tum vero Athanasius ( nam is nuper sacerdotium
susceperat) attentius et propensius Frumentii
dicta gestaque considerans, in concilio sacerdotum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.