PL 21, col. 480

Historia ecclesiastica (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

ait: Et quem alium inveniemus virum talem, in
quo sit spiritus Dei in ipso sicut in te, qui haec ita
possit implere? Et tradito ei sacerdotio, redire eum
cum Domini gratia, unde venerat, jubet. Quique
cum Episcopus perrexisset ad Indiam, tanta ei data
esse a Deo virtutum gratia dicitur, ut signa per eum
Apostolica fierent, et infinitus numerus Barbarorum
converteretur ad fidem. Ex quo in Indiae partibus et
populi Christianorum et Ecclesiae factae sunt, et Sacerdotium
caepit. Quae nos ita gesta, non opinione
vulgi, sed ipso Edesio Tyri presbytero postmodum
facto, qui Frumentii comes prius fuerat, referente
cognovimus.
CAPUT X. De conversione gentis Iberorum per captivam facta.

233 Per idem tempus etiam Iberorum gens,
quae sub axe Pontico jacet, verbi Dei foedera, et fidem
futuri susceperat regni. Sed hujus tanti boni
praestitit caussam mulier quaedam captiva, quae apud
eos reperta, cum fidelem et sobriam satis ac pudicam
duceret vitam, totisque diebus ac noctibus obsecrationes
Deo pervigiles exhiberet, in admiratione
esse ipsa rei novitas Barbaris caepit, et quid hoc sibi
velit, curiosius perquirebant. Illa, ut res erat.
simpliciter Christum se Deum hoc ritu colere fatebatur.
Nihil ex hoc amplius Barbari praeter novitatem
nominis mirabantur. Verum (ut fieri solet) ipsa
perseverantia curiositatem quandam mulierculis inferebat,
si quid emolumenti ex tanta devotione caperetur.

Moris apud eos esse dicitur, ut si parvulus
aegrotet, circumferatur a matre per singulas domos,
quo scilicet si quis experti aliquid remedii noverit,
conferat laboranti. Cumque mulier quaedam parvulum
suum per omnes circumtulisset ex more, nec
aliquid remedii, cunctas domos lustrando, caepisset,
venit etiam ad captivam, ut si quid sciret, ostenderet.
Illa se humani quidem remedii nihil scire testatur,
Deum tamen suum Christum quem colebat, dare
ei desperatam ab hominibus posse salutem, confirmat.
Cumque cilicio suo parvulum superposuisset,
atque ipsa desuper orationem fudisset ad Dominum,
sanum matri reddidit infantem. Sermo defertur ad
plures, factique fama magnifici usque ad aures reginae
perlabitur. Quae dolore quodam gravissimo corporis

afflicta, in desperatione maxima erat. Rogat
ad se captivam deduci. Illa ire abnuit, ne praesumere
amplius aliquid quam sexus sineret, videretur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.