PL 21, col. 484

Historia ecclesiastica (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

tanta fuerit Concilii moderatio, ut non in personam
ejus, sed in dogmatum pravitatem fuerit lata sententia)
si tamen et Episcopi ejus Alexandri accommodaretur
assensus. Sed et ab his quidem qui
primo coeptis ejus faventes, cum simulatione subscripserant,
facile receptus est. Cum vero Alexandriam
perrexisset, ibi omne ejus frustratur inceptum:
quoniam quidem dolis apud ignorantes locus
est, scientibus vero, dolum intendere, non aliud est
quam risum movere. Interea dum haec apud
Alexandriam frustra agitantur, venerabilis Augustus
Constantinus 238 in suburbana villa Nicomediae
trigesimo et primo imperii sui anno diem functus
est, liberis de successione Romani orbis testamento
haeredibus scriptis. Quo in tempore quoniam quidem

Constantius, cui Orientis regnum decreverat, praesens
non erat, dicitur secreto accersiens presbyterum,
quem a sorore commendatum supra diximus,
et exinde familiariter habitum, tradidisse ei testamentum
quod scripserat, et obtestatus sub sacramento,
ne ulli nisi Constantio cum venisset, in manus
traderet. Cui etiam quod eunuchi qui erant in
Palatio favebant, arte indicio de Imperatoris morte
suppresso usque ad Constantii praesentiam, multis
nova tentantibus oppressis, res tutae integraeque
remansere. Cum vero Constantius affuisset, depositum
presbyter restituit. Cujus beneficii gratia Imperator
regni cupidus, ita ei devinctus est, ut qui imperare
cunctis ambierit, ab illo sibi imperari aequanimiter
pateretur. Ex quo, devincto sibi Imperatore,

coepit de Arii restitutione suggerere, et nolentes adquiescere
sacerdotes, uti cogeret, persuadere.
CAPUT XII. De Alexandri, et Eusebii, atque Arii, conflictu.
Ea tempestate apud Alexandriam Alexander, in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.