PL 21, col. 485
Historia ecclesiastica (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne
Jerosolymis Maximus confessor, apud Constantinopolim
aeque Alexander, ut ex Athanasii scriptis
comperimus, sacerdotio fungebantur. Sed Eusebius
qui apud Nicomediam erat, de cujus simulatione 239
in subscribendo supra diximus, amplam temporis
nactus occasionem, et Principi per presbyterum
familiaris effectus, revolvere omnia, atque in
irritum revocare Concilii gesta molitur. Arium nequicquam
apud Alexandriam commorantem venire
facit, et Imperialibus edictis concilium denuo Constantinopolim
convocari. Quo convenere illi maxime,
qui Arium atque Eusebium sectabantur, quique
saepe cum Alexandro congressi, ut Arium susciperet,
nec tamen aliquid profligantes, ab injuriis
quidem ejus temperabant. Ad ultimum certam ei
diem statuentes denuntiant, ut aut ipse Arium susciperet,
aut si reniteretur, se Ecclesia pulso et in
exilium truso, ab alio eum suscipiendum sciret. Tum
ille nocte [Al. noctem], quae ad constitutam intererat
diem, sub altari jacens, atque in oratione et lacrymis
totam pervigilem ducens, Ecclesiae caussam
Domino commendabat. Cumque lux fuisset exorta,
nec tamen ab oratione Alexander cessaret, Eusebius
cum suis omnibus velut haeretici belli signifer, domum
Arii matutinus ascendit, eumque propere sequi
ad Ecclesiam jubet, protestatus quod Alexander,
nisi praesens adquiesceret, expulsus cederet loco.
CAPUT XIII. De probroso Arii interitu.