PL 21, col. 499

Historia ecclesiastica (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

non quod sibi utile esset, sed quod pluribus, vel
qui imitarentur Christum, qui cum esset omnium
vita, pro salute cunctorum humilians se, descendit
in mortem, quo scilicet inveniretur et in mortuis
vita: dicebant melius esse, humiliari se paululum
propter dejectos, et inclinari propter elisos, ut eos
rursus erigerent, nec sibimet solis puritatis merito
caelorum regna defenderent, sed esse gloriosius, si
cum pluribus illuc mererentur intrare. Et ideo rectum
sibi videri, ut tantum perfidiae auctoribus amputatis,
reliquis sacerdotibus daretur optio, si forte
velint [Al. vellent], abjurato errore perfidiae, ad fidem
patrum statutaque converti, nec negare aditum
redeuntibus, quin potius de eorum conversione gaudere:
quia et ille evangelicus junior filius, paternae

depopulator substantiae, in semetipsum reversus, non
solum suscipi meruit, sed et dignus paternis complexibus [Al. amplexibus]
deputatur, et anulum fidei
recepit, et stola circumdatur: per quam quid aliud
quam sacerdotii declarantur insignia? nec probabilis
extitit apud patrem senior filius, quod invidit
recepto: nec tantum meriti habuit non delinquendo,
quantum noxae contraxit non indulgendo germano.
CAPUT XXIX. De his quae in eodem Concilio statuta sunt.
256 Cum igitur hujuscemodi sententias [Al. sententiam
et prolatam] ex evangelica auctoritate prolatas,
ordo ille sacerdotalis et Apostolicus approbasset,
ex Concilii decreto, Asterio caeterisque qui

cum ipso erant, Orientis injungitur procuratio, Occidentis
vero Eusebio decernitur. Additur sane in illo
Concilii decreto, etiam de Spiritu Sancto plenior
disputatio, ut ejusdem substantiae ac deitatis, cujus
Pater et Filius, etiam Spiritus Sanctus crederetur,
nec [Al. ne] quicquam prorsus in Trinitate, aut creatum,
aut inferius, posteriusve diceretur. Sed et de
differentia substantiarum et subsistentiarum sermo
ejus per scripturam motus est. Graeci οὐσίασ et ὑποστάσεις,
vocant. Quidam etenim dicebant substantiam
et subsistentiam unum videri: et quia tres
subsistentias non dicimus in Deo, nec tres substantias
dicere debeamus. Alii vero, quibus longe aliud substantia,
quam subsistentia significare videbatur, dicebant,

quia substantia ipsam rei alicujus naturam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.