PL 21, col. 654

Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig

sicuti est [(1. Joan. 3.)] . Tunc profecto apparebit,
quam fallax hujus mundi fiducia extitit, quam transitoria
vita, quam brevis gloria, quam parva voluptas,
quam falsa prosperitas, et quam cito transiit
quicquid hic carum et pretiosum fuit. Ergo infoelices
illi, qui in talibus confisi sunt. Beati autem omnes
qui confidunt in Domino.
15 TITULUS PSALMI III.
1.
Tertius Psalmus ex persona Christi accipiendus est,
tractans de passione ejus, ac resurrectione. Et mittit nos
ad illam historiam, in qua dicitur David fugisse a facie
bellantis adversum se filii sui Absalom [(2. Reg. 15.)] . Quam
historiam Esdras propheta intelligens illa quae in passione
Christi gesta sunt, praesignasse, talem titulum praeposuit, Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.
Qui
hoc modo exponitur: iste Psalmus, id est, ista exhortatio
moralitatis quae in sequenti negotio continetur, est David,
id est, Christi, qui manu fortis est. Psalmus (dico) habitus
de his quae contigerunt, cum fugeret, id est, cum auferendo
gratiam suam, recederet a facie Absalom filii sui,

id est, a mente Judae, quem cum aliis Apostolis gratia sua
elegit ad hoc, ut filius suus esset [(Luc. 6.)] . Bene autem
pro Absalom, quia pax patris dicitur, ipse traditor Christi
intelligitur: quia quamvis ipse pacem cum Christo non habuerit,
tamen Christus ei pacem et ore dedit, et corde
tenuit. Videns ergo Dominus electos suos non solum ab
aliis, sed etiam ab amicis et parentibus propter justitiam
passuros: ad constantiam passionis eos hortari in hoc
opere intendit, seipsum proponens in exemplum: ut sicut
ipse in passione sua constans fuit, et de tribulatione sua
Dominum invocavit, et ipsa tribulatio ei ad gloriam et
exaltationem profuit: ita ipsi considerando quod per tribulationes
exaltabuntur, et ad orationes se convertant,
cogitantes illum esse caput et advocatum suum, non deficiant.
Sequitur de psalmo.
PSALMUS III.
2.
Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me?
Multi insurgunt adversum me. Haec investigatio non
causa ignorantiae fit, sed propter instructionem perfectorum;
ut considerando finem tribulationis suae,

constantes permaneant. Tam scilicet (Ex Augustino)
multiplicati sunt, qui insurgunt et tribulant, ut de
numero discipulorum non defuerit qui ad numerum
persequentium accesserit. O mira Dei omnipotentis
patientia! quos uno verbo potuit extinguere, hos ex
mira mansuetudine sua dignatus est tolerare, ut per
se ipsum demonstraret, quae in nobis esse virtus patientiae
deberet. De se enim nobis exemplum fecit
aeternus conditor, ut quia sic humiliatus est caelestis
Deus, desinat jam superbire terrenus homo. Sed haec
sui capitis verba retinet adhuc corpus ejus, quod est
Ecclesia, quae dum tribulationibus premitur, quae dum
adversus se insurgere perversos intuetur, clamat et
dicit: Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me?
3.
Multi insurgunt adversum me. Hoc sancti martyres
clamaverunt, cum multiplicari Ecclesiae persecutores
viderunt. Hoc praesens Ecclesia clamare non
cessat, quae in tempore pacis suae multis adversitatibus
elaborat, dum occulti hostis tentationibus agitur,
dum prave viventium moribus gravatur, dum carnalium

hominum apertas injurias graviter tolerat, et
quorumdam quasi justorum sub imagine sanctitatis
simulationem gravius portat, quandiu caro concupiscit
adversus spiritum, et spiritus adversus carnem [(Galat. 5.)] ,
et corpus quod corrumpitur adgravat
animam, et 16 deprimit terrena habitatio sensum
multa cogitantem [(Sap. 9.)] : quandiu in hac periculosa
et laboriosa vita manet, tandiu dicere anima
fidelis habet: Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant
me? multi insurgunt adversum me. Multi dicunt animae
meae, Non est salus ipsi in Deo ejus. Manifestum est,
quod haec dicebant, qui Christum esse Deum non
credebant [(Matt. 27.)] . Ad hoc valent illae voces, Si
filius Dei est, descendat de cruce [(Luc. 23.)] . Si
enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent [(1. Cor. 2.)] .
Et quoniam plerumque coacervatione
vitiorum subrepit desperatio sanitatis, tanquam
ipsis vitiis insultantibus animae, vel etiam diabolo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.