PL 21, col. 655
Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig
et angelis ejus per noxias suggestiones, ut desperemus
operantibus, verissime dicitur: Multi
dicunt animae meae, Non est salus ipsi in Deo ejus.
Sed quisquis nos adversarius oppugnet, quaeque tribulatio
gravet, semper dicendum est, quod sequitur:
4.
Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea,
et exaltans caput meum. Capitis nomine in sacro eloquio
mens solet intelligi [(Joan. 6; Luc. 15.)] . Sicut
enim a capite membra, sic sensus a mente reguntur.
Tales superna bonitas libenter suscipit, quos ad
suum adjutorium humiliter confugere cernit: et caput,
id est, mentem eorum dono suae gratiae elevat,
quos non in hoc seculo, non in seipsis, sed in Domino
Deo suo gloriari delectat. Hinc Apostolus nos admonet,
dicens: Qui gloriatur, in Domino glorietur [(1. Cor. 1; 2. Cor. 10.)] .
Si tu enim gloriaris in Domino,
Deus gloriatur in te. Si tu non tuam, sed ejus
gloriam quaeris, ipse quaerit quomodo te exaltet et
glorificet [(Marc. 23; Luc. 18.)] . Hinc Sancti Patriarchae
et Prophetae, hinc Apostoli et caeteri justi viri
a Domino Deo exaltati et glorificati sunt, quia seipsos
in hoc seculo contemnentes, gloriam Domini, non
suam quaesierunt [(Joan. 1.)] . Vel hoc quod dicitur, Tu autem Domine, susceptor meus es,
et caetera, secundum
hominem dicitur: quia hominis susceptio
est Verbum caro factum. Gloriam quoque suam dicit
Domini etiam ille, quem sic suscepit Dei Verbum,
ut similis cum illo fieret Deus. Ex hac regula introducimur,
ne quis sibi de se glorietur. Caput autem
Christus in passione sua exaltatum habuit, quia in
tanta passionis humilitate, mentis fortitudinem non
amisit.
5.
Voce, inquit, mea ad Dominum clamavi, et exaudivit
me de monte sancto suo. Voce sua ad Dominum
clamare, est intente Dominum deprecari. Voce sua
clamat, cum quisquis ita intente orat, quod sonus
vocis ab intentione cordis non discrepat. Hinc egregius
doctor ait, Psalmis et hymnis cum oratis Dominum,
hoc versetur in corde, quod profertur in ore.
Et Apostolus dicit, Psallam spiritu, psallam et mente [(1. Cor. 14.)] .
Tales libenter exaudit Dominus, quos
scilicet ita clamare conspicit; unde benedicitur, Et
exaudivit me de monte sancto suo, id est, de altitudine
justitiae suae. Legimus enim, Justitia tua sicut
montes Dei [(Isa. 34.)] . Et justum sic erat (Ex Augustino)
ut innocentem occisum, cui retributa sunt
mala pro nobis [(Isa. 34.)] , a mortuis suscitaret, et
digna persequentibus retribueret [(Tit. 3.)] . Nos
quoque de monte sancto suo exaudit, quando
preces nostras, non ex meritis nostris, sed ex sua
sancta misericordia suscipit. Non enim digni sumus,
ut audiamur, sed ipse misericors est, ut exaudiat [(1. Tim. 2.)] .
Hinc est quod per Apostolum 17
dicitur, Non ex operibus justitiae quae fecimus
nos, sed secundum misericordiam suam salvos nos fecit [(Tit. 3.)] .
Dicit autem ipse per quem salvati sumus, Ego dormivi, et soporatus sum, et exsurrexi, quia Dominus
suscepit me.
Dormitio morientis, somnus autem
mortui accipi potest: ut dormitio sit, qua transitur
ad somnum, veluti expergefactio, qua transitur
ad evigilationem. Bene ergo accipitur: Ego dormivi,
et soporatus sum. Ego me passioni permisi, et mors
consecuta est. Vel tunc dormivit Christus, quando
suscepta morte a temporali dolore quievit. Tunc soporatus
est, quando die altera in sepultura moratus
est: die vero tertia a mortuis resurrexit [(Luc. 24.)] .
Unde hic ait, Et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
Surgens enim a mortuis, in gloria Dei Patris susceptus
est. Vel potest hoc dicere quisquis fidelium
recolens mortem peccatorum suorum, et donum regenerationis, Ego dormivi,
et caetera. Dormivimus
enim, cum a bono opere torpuimus: cum in nostra
pravitate delectabiliter jacuimus: cum dulce erat nobis