PL 21, col. 657

Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig

Sciendum est, quod quibusdam negotiis ita praeponitur psalmus
in titulo, ut non sequatur canticum. Quibusdam
vero canticum, ut non sequatur psalmus. Aliis vero
praeponitur psalmus, et sequitur canticum. Aliis autem canticum,
et succedit psalmus: quae varietas attendenda
est. Ubi enim psalmus tantum ponitur, designatur quod in
sequenti negocio simpliciter de moralitate tractatur. Ubi
autem canticum tantum, ostenditur quod de jocunditate
agitur. Et ubi praecedit psalmus, et canticum sequitur, de
moralitate tractatus habetur: ita tamen, ut mentio fiat de
remuneratione ad quam tendit moralitas. Ubi autem praecedit canticum,
et succedit psalmus, de jocunditate remunerationis
fit sermo: sic tamen, ut de moralitate, per
quam habetur, aliqua mentio fiat. Psalmus iste sic intitulatur, In finem psalmus cantici David.
Exponitur sic: Iste
psalmus cantici, id est, praesens exhortatio bonae moralitatis,
in qua fit mentio de cantico, id est, de jocunditate
aeternae remunerationis, est David, id est, Christi, vel alicujus
fidelis credentis et sperantis in Christo: David dico,
dirigentis eos quos exhortatur, in finem, id est, in illum
qui est finis et completio legis et prophetarum. Vel finis,

id est, meta, et consummatio totius agonis. Vel finis, id est,
consummata quies beatitudinis. Intentio Christi, vel cujuscumque
credentis in eum, in hoc psalmo est, persuadere
his qui terrenis delectantur, ut egrediendo a tribulatione
vitiorum, et terrena negligendo, aeterna bona, quae
in fine, id est, in Christo sunt, appetant: seipsum proponendo
eis in exemplum, et sic dicendo.
19 PSALMUS IV.
2.
Cum invocarem, exaudivit me Deus justitiae meae.
Hoc est (Ex Augustino), cum intus in corde meo
orarem, exaudivit me ipse a quo est justitia mea. In
tribulatione dilatasti mihi. Hoc est, ab angustiis
tristitiae in latitudine gaudiorum me deduxisti. Tribulatio
et angustia in omnem animam hominis operantis
malum [(Rom. 2.)] . Qui autem dicit, Gaudemus
in tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam
operatur: et quoniam caritas Dei diffusa
est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui

datus est nobis [(Rom. 5.)] : non habet cordis angustias,
quamvis extrinsecus a persequentibus inferantur.
In hoc prosunt justis aspera tribulationis,
quia dum tribulantur in corpore, dilatantur in corde:
et quo eos arctius mala temporalia premunt, eo latius
bona caelestia concupiscunt. Quia ergo ex angustiis
tribulationis crescit dilatatio mentis, dicatur
recte, In tribulatione dilatasti mihi. Mutatio autem
personae tertiae ad secundam, forte ideo fit, ut ostendat,
quemadmodum exauditus sit, in ipsa dilatatione
loquens Deo: ut hoc sit corde dilatari, jam cordi
habere infusum Deum, cum quo intrinsecus colloquatur:
cui nunc orat et dicit:
2.
Miserere mei, et exaudi orationem meam. Quod
iterum rogat, cum jam se exauditum et dilatatum indicaverit,
forte ideo fit, ut unde non est exauditus,
adhuc exaudiatur: aut in quo non est perfectus,
perficiatur: aut propter alios inchoantes, ut in illis,
qui crediderint, perficiatur quod inchoaverunt. Habent
enim justi proprium, ut in omne quod dicunt,

atque quod agunt, non solum suum profectum, sed
etiam proximorum aedificationem quaerant. Unde
apte subjungitur:
3.
Filii hominum usquequo gravi corde? ut quid diligitis
vanitatem, et quaeritis mendacium? Ac si diceret,
Vos, qui in carnali generatione mentem habitatis,
usque ad quem finem cor durum habetis, quod
Deo non creditis, et bona invisibilia non cogitatis? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium?
Quo fructu, qua utilitate temporalia amando quaeritis,
quaerendo amatis, quae vana sunt, quia durare
non possunt: et mendacia, quia amatores suos
decipiunt?
4.
Et scitote, quoniam mirificavit Dominus sanctum
suum. Eum scilicet (Ex Augustino), quem suscitavit
ab inferis, et in caelo ad dexteram suam collocavit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.