PL 21, col. 658
Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig
[(Act. 3.)] .
Increpatur ergo genus humanum, ut ad
eum tandem ab hujus mundi amore convertatur.
Sed si quem movet conjunctio superaddita, quod
ait, Et scitote, sciat genus hujus locutionis familiare
esse linguae prophetantis. Nam saepe invenis ita
ceptum, Et dixit Dominus ad illum: Et factum est
verbum Domini ad illum. Quae junctura conjunctionis
cum sententia non praecesserit, cui consequens
annectatur, mirabiliter fortassis insinuat prolationem
veritatis in voce, esse conjunctam cum ea visione
quae fit in corde. Dominus exaudiet me, cum
clamavero ad eum. Hic nos (Ex eodem) admoneri
credo, ut magna intentione cordis auxilium imploremus
Dei: quoniam sicut gratulandum est de illuminatione
in hac vita, ita orandum est pro requie
post hanc vitam. Quapropter aut 20 ex persona
fidelis evangelizantis, aut ex ipsius Domini sic accipiendum
est, ac si dictum esset, Dominus exaudiet
vos, cum clamaveritis ad eum.
5.
Irascimini, et nolite peccare: Occurrebat enim
(Ex Augustino),
Quis est dignus exaudiri? Aut quomodo
non frustra clamat peccator ad Dominum?
Ergo, Irascimini, inquit, subaudis, vobis ipsis, valde
poenitendo de praeteritis criminibus, et indignando,
quod ad tam abjecta et vilia corruistis: et ulterius
peccare desinite. Quae dicitis in cordibus vestris. Subaudis,
dicite. Nolite esse populus, de quo dictum
est, Labiis me honorat, Cor autem eorum longe est
a me [(Isai. 26; Matt. 15.)] . In cubilibus vestris compungimini.
Cubilia sunt de quibus Dominus monet,
ut intus oremus clausis ostiis. Compungimini autem
ad poenitentiae dolorem refertur, ut seipsam anima
puniens compungat, ne in Dei judicio damnata
torqueatur. Aut ad excitationem pertinet, ut evigilemus
ad videndam lucem Christi, tanquam adhibitis
stimulis.
6.
Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino.
Sacrificium justitiae, opera justi sunt post poenitentiam.
Quid enim justius (Ex Augustino), quam
ut suis quisque peccatis irascatur potius quam alienis,
seque ipsum puniens mactet Deo? Insinuat
etiam transitum de vita veteri ad novam: ut extincto
post poenitentiam vetere homine, sacrificium justitiae
secundum regenerationem novi hominis offeratur
Deo: cum seipsam jam anima [Supp. abluta] offert,
et imponit in altari Fidei, divino igne, id est, Spiritu
Sancto comprehendenda: ut iste sit sensus, Sacrificate
sacrificium justitiae, et sperate in Domino, id est,
Recte vivite, et sperate donum Spiritus Sancti. Sperantur
autem quid nisi bona? Sed quia id bonum
vult a Deo impetrare quod diligit, et pauci sunt qui
diligant interiora bona: admirabiliter cum dixisset, Et sperate in Domino:
subjecit, Multi dicunt, Quis
ostendit nobis bona? Quae interrogatio quotidiana est
omnium stultorum et iniquorum, pacem et securitatem
praesentis vitae desiderantium, de futura vita,
quae nobis promittitur, dubitantium: qui saepe dicunt,
Quis novit, si vera sunt [(Sap. 2.)] ? Aut quis venit
ab inferis, ut ista renunciaret? Magnifice ergo et
breviter ostendit, quae bona quaerenda sint: respondens
eorum interrogationi.
7.
Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine.
Hoc lumen est (Ex Augustino) totum hominis
bonum, quod non oculis sed mente conspicitur. Signatum
est autem, dixit, super nos: tanquam denarius
signatur Regis imagine [(Matth. 22.)] . Homo enim
factus est ad imaginem et similitudinem Dei [(Genes.
1.)] , quam peccando corrupit. Bonum ergo ejus
est verum atque aeternum, si renascendo signetur [(Joan. 3.)] .
Dedisti laetitiam in corde meo. Non ergo
foris quaerenda est laetitia ab his, qui adhuc graves
corde diligunt vanitatem, et quaerunt mendacium:
sed interius ubi signatum est lumen vultus Dei. In
interiore enim homine habitat Christus [(Eph. 3.)] .
Sed homines temporalia sectantes, nihil aliud noverunt