PL 21, col. 659

Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig

dicere, nisi, Quis ostendit nobis bona? cum
vera bona intra semetipsos videre non possunt.
Itaque consequenter de his dicitur:
8.
A fructu frumenti, vini, et olei sui multiplicati
sunt. Non vacat (Ex Augustino) quod additum est, Sui,
est enim frumentum Dei [(Joan. 12.)] : si quidem
panis vivus, 21 qui de caelo descendit [(Joan. 6.)] . Et
est vinum Dei: nam inebriabuntur (inquit) ab ubertate
domus tuae [(Psal. 35.)] . Est et oleum, de quo dictum
est: Impinguasti in oleo caput meum [(Psal. 22.)] .
Isti autem multi qui dicunt, Quis ostendit nobis bona? A fructu frumenti, vini et olei sui multiplicati sunt.
Sui,
non Dei, id est, temporalis non spiritualis. Istis
autem relictis, qui multiplicati sunt cupiditate temporalium,
vir fidelis exultat, et dicit:
9.
In pace in idipsum dormiam et requiescam. Recte
enim superatur a talibus omnimoda mentis alienatio
a mortalibus rebus, et miseriarum saeculi hujus
oblivio, quae nomine dormitionis et somni decenter
et prophetice significatur. Sed hoc non tenetur in

hac vita, imo sperandum est in futura. Hoc et verba
ostendunt, quae futuri temporis sunt.
10.
Quoniam tu Domine, singulariter in spe constituisti
me. Bene ait, Singulariter. Periit enim (Ex Augustino)
supradicta multiplicitas, et tenet in sanctis
singularitas: de quibus dicitur in Actibus Apostolorum,
Multitudinis credentium erat cor unum, et anima
una [(Act. 4.)] . Singulares ergo et simplices, idest,
secreti a multitudine et turba nascentium rerum esse
debemus, et amatores aeternitatis et unitatis, si uni
Deo et Domino inhaerere cupimus.
TITULUS PSALMI V.
1.
Titulus Psalmi est, Pro ea quae haereditatem accipit.
Intelligitur Ecclesia, quae accipit haereditatem, id est, vitam
aeternam per Dominum Jesum: ut possideat ipsum,
et ab ipso possideatur. Intentio ejusdem Ecclesiae est in
hoc Psalmo, Omnes fideles orando, et bene operando invitare
ad haereditatem aeternae beatitudinis, seipsam proponendo

in exemplum, et orando sic.
PSALMUS V.
2.
Verba mea auribus percipe, Domine, intellige
clamorem meum. Vocata Ecclesia (Ex Augustino) invocat
Deum, ut (eo opitulante) pertranseat nequitiam
saeculi hujus, et ad eum perveniat. Quae autem sunt
aures divinitatis, nisi pietas ejus et misericordia,
quibus nos audire dignatur? Ipsius quoque est intelligere
clamorem nostrum, attendere et approbare
nostri cordis desiderium. Verba nostra Dominus
quasi auribus percipit, quando nostras preces pie et
misericorditer suscipit. Et bene post verba clamor
adjungitur: quia tunc placent Deo verba nostrae deprecationis,
quando procedunt ex desiderio cordis.
Hinc per Apostolum dicitur, Psallam spiritu, psallam
et mente [(1. Cor. 14.)] . Sed quia non sufficit, ut verba
nostra audiat Deus, et clamorem intelligat, nisi ad
effectum perducat: recte subjungitur:

3.
Intende voci orationis meae, rex meus et Deus
meus. Ac si diceret: Sic audi verba, sic intellige desideria,
ut probet rei effectus, te intentum esse meis
orationibus. Et quia sanctae Ecclesiae oratio per Filium
mittitur ad Patrem [(Matth. 6.)] , apte ait, Rex
meus et Deus meus. Per regem enim Filium: per
Deum, Patrem designat. Et Filius ait, Per me itur
ad Patrem [(Joan. 11.)] . Recte 22 ergo (Ex Augustino)
primo rex meus, deinde Deus meus. Nec tamen dixit,
Intendite, sed Intende: quia Pater et Filius non duo
Dii, sed unus est Deus. Caussam quoque subjungit,
quare exaudienda sit, cum subinfertur:
3.
Quoniam ad te orabo, Domine. Et protinus adjungit, Mane exaudies vocem meam,
etc. Quid est quod

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.