PL 21, col. 660
Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig
(Ex Augustino)
superius dixit Exaudi, quasi in praesenti
se exaudiri cuperet: nunc vero dicit, Mane
exaudies, non exaudi: et, Ad te orabo, et, Adstabo,
et Videbo? Forte superior ejus oratio ipsam
vocationem ostendit. Caligans autem inter procellas
hujus saeculi, quia sentit se non videre quod cupit:
ideo dicit, Mane exaudies. Ac si diceret, Non es ille
qui possis videri ab eis, a quorum oculis nox peccatorum
nondum recessit: sed mane, idest, peracta
erroris mei nocte, et discedentibus peccatorum tenebris, Exaudies vocem meam:
idest, ostendes vocem
meam exauditam.
4.
Mane adstabo tibi et videbo. Adstabo, inquit, non
jacebo. Jacere enim (Ex Augustino), in terrenis
quiescere est. Non est ergo inhaerendum terrenis, si
volumus Deum videre. Et exponit caussam quare
mane adstabit et videbit: Quoniam non Deus volens
iniquitatem tu es. Iniquitas, malignitas, mendacium,
homicidium, dolus et quicquid hujusmodi est, nox
est: qua transeunte, fit mane, ut videatur Deus. Nos
quandiu in hoc saeculo inter tentationes sumus, in
peccatorum tenebris jacemus: nec verum statim habemus,
nec veraciter videmus. Veraciter enim stare,
est in aeternitatis beatitudine permanere: et verum
videre, est Deum in sua majestate contemplari. Sed
ille qui veraciter est, et incommutabilis manet, Apud
quem (ut Jacobus ait) non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio [(Jacob. 1.)] , quoniam non est
Deus qui iniquitatem velit: ideo in hoc saeculo ubi
iniquitas abundat, seipsum non ostendit. Sed quia
futurum est, ut nox hujus iniquitatis pertranseat, et
mane, id est, in resurrectione electos suos ad immortalitatis
statum et suae contemplationis visum
restituat: voce Ecclesiae dicatur recte, Mane adstabo
tibi, et videbo: quoniam non Deus volens iniquitatem tu
es. Quia vero in collectione justorum reprobatio fiet
impiorum [(Matth. 25.)] , recte subjungitur:
5.
Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt
injusti ante oculos tuos. Malignus quasi malo
igne plenus dicitur. Maligni ergo nomine numerus
infidelium designari potest, qui dum in infidelitatis
errore persistunt, malignitate sua bonum ignem gratiae
spiritualis contemnunt. Injusti autem sunt qui a
bono opere torpescunt. Juxta Dominum ergo malignus
non habitabit, quia tanto tunc ab auctore justitiae
infidelium numerus elongatur, quanto nunc a
justitia fidei disjungitur. Injusti quoque ante ejus
oculos tunc permanere non valent, quia nunc, videlicet
in operibus tenebrarum, perdurare non timent.
Adhuc etiam de reprobis subditur:
6.
Odisti omnes qui operantur iniquitatem, perdes
omnes qui loquuntur mendacium. Perdes omnes qui
non solum operantur quae odisti, sed etiam loquuntur
mendacium, falsam justitiam praetendendo, nec
in poenitentia confitendo 23 peccata. Non perdes
autem, si poenitendo, veritatem loquuntur, ut faciendo
istam veritatem, veniant ad lucem. Per operantes
iniquitatem, designantur hi, qui non solum bona non
faciunt, sed etiam perverse vivunt. Quos omnipotens
Deus odit, id est, odio suo dignos ostendit, et quia
eos in justitiae suae regula non cognoscit, a suo amore
repulsos in aeternum punit. Per loquentes vero
mendacium haeretici non immerito possunt intelligi,
qui sua falsitate veritatem fidei conantur destruere:
quos districtus judex cum reprobis perdet. Quia sicut
illi damnantur ex pravo opere, ita hi quoque damnandi
sunt ex prava locutione. Vel hoc modo potest
exponi: Perdes omnes qui loquuntur mendacium: id
est, veritati contrarium: quod recedentes ab eo quod
est, ad id quod non est, declinant. Unde (Ex Augustino)
Apostolus ait, Qui dicit se in Christo manere,
et mandata ejus non custodit, mendax est [(1. Joan. 7.)] .
Duo sunt genera mendaciorum (Ex eodem), in quibus