PL 21, col. 663

Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig

seducendo: quia quantum a via veritatis discordent,
ex verbis ostenditur, quae subsequuntur.
10.
Quoniam non est in ore eorum veritas. Et hoc
approbat, cum adjungit: Cor eorum vanum est. Nam
quomodo est veritas in ore, si vanitas est in corde?
Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona,
et malus homo de malo thesauro cordis sui profert
mala [(Matth. 12.)] . Ex abundantia enim cordis os
loquitur: de quibus adhuc recte subjunctum est,
11.
Sepulchrum patens guttur eorum, linguis suis
dolose agebant: judica illos Deus. Adulatores et seductores (Ex Augustino)
recte sepulchra patentia
dicti sunt, qui non habendo vitam veritatis, quodammodo
exanimes sunt, et mortuos in se recipiunt,
quos verbis mendacibus et vano corde interemtos in
se convertunt. Quod dixit linguis suis, significat malis.
Mali enim malas habent linguas. Dolose vero
agere, est aliud in corde, aliud in ore habere. Unde
in alio psalmo dicitur. Qui loquuntur pacem cum
proximo suo, 26 mala autem in cordibus eorum
[(Psal. 27.)] .
Eos omnipotens Deus judicat, quia omnes
inimicos falsos, dolosos in extremo examine condemnat:
de quibus adhuc subjungit: Decidant a cogitationibus
suis, secundum multitudinem impietatum
eorum expelle eos. Prophetia est (Ex Augustino), non
maledictio. Non enim optat ut veniat, sed praedicit,
quod futurum praevidit. A cogitationibus suis decidunt,
quia quicquid elate cogitaverunt, cum intereunt,
sine fructu amittunt. Superbia vero ruinam
habet, sicut econtrario humilitas exaltationem. Dicitur
alibi. In illa die peribunt omnes cogitationes
eorum [(Psal. 145.)] . Quae utique non perirent, si caelestia
cogitarent. Testatur enim idem Psalmista,
Quoniam sunt reliquiae homini pacifico. Injusti autem
disperibunt simul, reliquiae impiorum interibunt [(Psal. 36.)] .
Cogitationes ergo impiorum peribunt, quia
aeterna mala nunquam cogitata reperiunt; et subito
amittunt bona temporalia, quae diu mente tractaverunt.
Qui secundum multitudinem impietatum suarum

expellentur, quia propter multa mala quae gesserunt,
et ab aeterna haereditate expellentur, et in
tenebras exteriores ejicientur [(Matth. 8.)] . Bene autem
subditur: Quoniam irritaverunt te Domine. Neque
enim quia peccaverunt, ideo perirent, nisi perseverando
in malo, Dominum irritarent. Nam superna
pietas postquam deliquimus, ad poenitentiam revocat,
et diu expectat. Non enim vult mortem peccatoris,
sed ut convertatur et vivat [(Luc. 15.)] .
Quod si converti negligit, et tempus gratiae in augmentum
expendit culpae, quem poenitendo placare
debuit, eum plus irritando, id est ad iracundiam
provocando, graviter offendit. Unde Paulus ait: Tu
autem secundum duritiam tuam et cor impoenitens,
thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi
judicii Dei [(Rom. 2.)] . Nam tanto eum tunc districtus
judex acrius damnat, quanto nunc misericordius expectat.
Sed quid erit de justis? Sequitur et dicit:
12.
Et laetentur omnes qui sperant in te. Primum

quidem justorum gaudium est in spe: unde dicitur,
Spe gaudentes [(Rom. 12.)] . Spe enim salvi facti sumus [(Rom. 7.)] .
Postmodum vero erit in re. Unde hic
secutus adjungit, In aeternum exultabunt et habitabis
in eis. Ipsa erit aeterna exultatio (Ex Augustino), cum
templum Dei fient justi, et erit gaudium ipse incola
eorum.
13.
Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen
tuum, Et bene, in te ( Ex eodem ), tanquam omnes
possidentes haereditatem te. Quoniam tu benedices
justo. Haec est benedictio gloriari in Deo, et habitari
a Deo. Et quia vocatio non meritorum nostrorum,
sed benivolentiae et misericordiae Dei est: subjecit
dicens:
14.
Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti
nos. Bona enim voluntas Dei (Ex eodem) praecedit
bonam voluntatem nostram, peccatorem vocans in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.