PL 21, col. 664

Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig

poenitentiam. Et ipsa bona voluntas est invictissimum
scutum, quo repellitur inimicus desperationem
salutis suggerens multitudine tribulationum et tentationum.
Deus enim operatur et velle et perficere in
nobis, pro bona voluntate [(Philipp. 2.)] . Non enim ex
operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum
suam misericordiam salvos nos fecit [(Tit. 3.)] .
27 TITULUS PSALMI VI.
1.
Sextus Psalmus sic intitulatur, Psalmus David pro
octava: Per octavam dies judicii intelligitur: quoniam
omnia tempora septem dierum repetitione volvuntur: et
quod fit in una, potest mutari in alia. Octavus autem ille
aestimandus est, qui varietatem istam non habebit. Et
quod in eo fiet, aeternum et incommutabile permanebit.
Est autem vox in hoc psalmo fidelis poenitentis, alios
exemplo suo exhortantis, ut similiter poeniteant: ne in
octava, id est, extrema die judicii, aeternam damnationem
incurrant.
PSALMUS VI.
2.
Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira
tua corripias me. Deus qui est incommutabilis natura [(Malach. 3.)] ,
apud quem (ut Apostolus ait) non est
transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio [(Jacob.
1.)] : de quo dictum est, Tu autem Domine virtutum,
cum tranquillitate judicas [(Sap. 12.)] : nullam in se
furoris vel irae perturbationem suscipit: sed furoris
nomine intelligitur illa immensa et immoderata animadversio
vindictae, qua peccatores punientur in
extremo examine. Ira vero potest intelligi examinatio
illa, qua imperfectae animae emundantur in purgatorio
igne. Bene autem dicitur, Ne in furore tuo
arguas me, neque in ira tua corripias me: Nam corripias,
quod mitius videtur, ad emendationem valet:
qui vero arguitur, idest accusatur, metuendum est
ne in finem habeat damnationem. Arguuntur in die
judicii (Ex Augustino) omnes qui non habent fundamentum
Christum. Emendantur autem, idest purgantur,
qui huic fundamento superaedificant ligna, foenum,

stipulam, idest infructuosa, vana, inutilia [(2. Cor. 3.)] .
Detrimentum quidem patientur, sed tamen
salvi erunt: sic tamen quasi per ignem [(Ibid.)] .
Quid ergo iste orat, qui non vult furore Domini argui,
vel ira emendari? quid, nisi ut sanetur? Ubi
enim sanitas est, nec mors metuenda est, nec curantis
aut secantis medici manus. Sequitur itaque et
dicit:
3.
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum.
Multae sunt infirmitates nostrae corporis et animae.
Nam corpus mortalitate corrumpitur, anima tentationibus
premitur. Infelix homo multis tentationibus
et miseriis fatigatur. Qui ergo sentit miseriam,
quid tam postulare debet, quam misericordiam?
Qui sentit infirmitatem, quid tam desiderare debet,
quam sanitatem? Restat itaque ut dicat: Sana me,
Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. Quid per
ossa nisi animae fortia designantur? Nam ne ossa
carnis intelligeres, exposuit, cum subjungit:
4.
Et anima mea turbata est valde. Turbantur quidem

interiores sensus a consideratione proprii reatus,
ipsa quoque infirma et peccatrix anima, cum
subtilitatem extremi examinis 28 cogitando conspicit,
ab omni interiore fortitudine destituta, in semetipsa
contremiscit. Videt enim ibi damnari quicquid
inventum fuerit pravi operis, vel otiosi sermonis, et
silentii, usque ad minimam cogitationem, si non fuerit
ad Dei voluntatem directum. Hinc est urens conscientia,
illinc accusantia peccata, inde terrens justitia:
subtus patens horridum chaos inferni, et tortores
horribiles: desuper iratus judex, foris ardens mundus.
Justus vix salvabitur, peccator ubi parebit [(1. Petr. 4.)] ?
Plangat iterum et gemat, ne tanta tormenta
incurrat. Timet justitiam? quaerat misericordiam.
Non habet fortitudinem? vel agnoscat propriam
infirmitatem, et dicat: Miserere mei, Domine, quoniam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.