PL 21, col. 665

Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig

infirmus sum, et caetera. Magnus enim accessus
ad Deum, est cognitio infelicitatis suae. De tarditate
autem sanitatis conqueritur, cum subjungit, Et tu
Domine usquequo? Ecce juxta est dies Domini magnus,
juxta et velox nimis dies irae dies illa, dies
calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis,
dies tubae et clangoris [(Sophon. 1.)] . O vox diei Domini
amara! Ecce peccatrix anima, arbor infructuosa,
digna securi et igne: lignum aridum et inutile.
Timor reum turbat, conscientia confundit, cogitationes
increpant, fugere non licet. Stat suspensus ad
gravissimam sententiam. Ecce miser in angusto periculo
egens festino auxilio, Et tu Domine usquequo
tardaris? usquequo non exaudis? Nec in hoc (Ex
Augustino) tanquam crudelis Deus aestimandus est:
sed tanquam bonus persuasor animae, quid mali sibi
ipsa pepererit. Differt enim pius Dominus exaudire
multotiens ex sua magna misericordia, ut ex difficultate
sanationis sit diligentior custodia receptae sanitatis.
Nam quod facile sanatur, non multum cavetur.

Differt aliquando, ut agnoscatur quanta impiis poena
praeparetur, qui se nolunt convertere ad Deum, si
tantam difficultatem convertentes patiuntur: sicut
alibi scriptum est, si justus vix salvabitur, peccator
et impius ubi parebunt [(1. Petr. 4.)] ? Et quia differt,
ideo adjungit:
5.
Convertere, Domine, et eripe animam meam: salvum
me fac propter misericordiam tuam. Convertens
se (Ex Augustino), orat ut ad eum convertatur et
Deus: sicut ipse promittit, Convertimini ad me, et
ego revertar ad vos [(Zachar. 1.)] . Sed forte melius
intelligendum est, Convertere, Domine, idest, fac me
converti. Sentit enim in ipsa sua conversione difficultatem.
Nam perfecta nostra conversio paratum
semper invenit Deum, sicut propheta Osee dicit:
Quasi diluculum praeparatus est egressus ejus [(Osee
6.)] : quoniam ut eum amitteremus, non ejus absentia,
qui ubique est, sed nostra fecit aversio. Dum
autem nos convertimur, idest, dum mutatione veteris

vitae resculpimur, spiritum nostrum durum
sentimus et laboriosum, a terrenarum cupiditatum
caligine ad serenitatem divinae lucis retorqueri. Et
in tali difficultate dicimus, Convertere, Domine, idest,
adjuva nos, ut perficiatur in nobis conversio, quae te
paratum invenit, et fruendum te praebet dilectoribus
tuis. Et ideo 29 postquam dixit, Convertere, Domine:
addidit, Et eripe animam meam: tanquam inhaerentem
perplexionibus hujus saeculi, et spinas quasdam
dilacerantium desideriorum in ipsa conversione patientem. Salvum me fac
(inquit) propter misericordiam
tuam. Intelligit non suorum meritorum esse, quod
sanatur: quando quidem peccanti et datum praeceptum
praetereunti, justa damnatio debebatur. Sana
me, inquit, ergo: non propter meum meritum, sed
propter misericordiam tuam.
6.
Quoniam non est in morte qui memor sit tui. Intelligit
quoque (Ex Augustino) nunc esse tempus
conversionis: quoniam cum vita ista transierit, non
restat nisi retributio meritorum. In inferno autem

quis confitebitur tibi? Confessus est tamen in inferno
dives ille, de quo Dominus dicit [(Luc. 16.)] qui Lazarum
vidit in requie, se autem in tormentis dolebat,
usque adeo confessus, ut etiam moneri suos
vellet, ut se a peccatis cohiberent, propter poenas
quas apud inferos esse non credunt [August. creditur.].
Quid est ergo, In inferno autem quis confitebitur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.