PL 21, col. 667

Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig

hac vita patitur quisque peccator. Timens itaque judicii
diem, laborat et plangit, ne ad illud perducatur,
cujus initium tam perniciosum nunc experitur.
Et ideo non dicit extinctus est, sed turbatus est a furore
oculus meus. Potest quoque furoris nomine
immensus animi fervor intelligi, quo poenitens sibimetipsi
solet irasci. Unde scriptum est, Irascimini,
et nolite peccare [(Psal. 4.)] . Bene autem non extinctus,
sed turbatus oculus dicitur: nam furor qui per
odium fit, oculum mentis excaecat: furor vero qui
fit per zelum non excaecat, sed turbat. Sed unde
dolore poenitentiae ad tempus turbatur, inde postmodum
consolatione gratiae melius illustratur. Consideratis
autem reliquis vitiis, invenit se omnibus esse
vallatum. Quae vitia quoniam veteris vitae sunt,
et veteris hominis, quo exuendi sumus, ut induamur
novo [(Ephes. 4.)] : recte dicitur: Inveteravi
inter omnes inimicos meos. Vel inter ipsa vitia, vel
inter homines, qui nolunt ad Deum converti. Nam et
hi etiam si non saeviunt, etiam si parcunt, etiam

si eisdem conviviis et domibus et civitatibus, nulla
lite interposita, sed crebris colloquiis quasi concorditer
vivunt [August. utuntur]: nihilominus tamen
intentione contraria inimici sunt eis, qui se ad Deum
convertunt. Nam cum alii amant et appetunt istum
mundum, alii se optant ab isto mundo liberari: quis
non videat inimicos esse illos istis? Nam si possint,
eos secum ad poenas trahunt. Et magnum donum
est inter eorum verba versari quotidie, et non excedere
de itinere praeceptorum Dei. Saepe enim mens
nitens 31 pergere ad Deum, concussa in ipso itinere
trepidat, et plerumque propterea non implet
bonum propositum, ne offendat eos (cum quibus vivit)
alia bona peritura et transeuntia diligentes atque
sectantes. Ab his separatus est omnis sanus, non
locis, sed animo. Nam locis corpora continentur,
animo autem locus est affectio sua.
9.
Quapropter (Ex Augustino) post laborem et
gemitum et imbres creberrimos lacrymarum, quia

inane non potest esse, quod tam vehementer rogatur
ab illo, qui est fons omnium misericordiarum:
verissimeque dictum est, prope est Dominus obtritis,
vel contritis corde [(Isai. 13. et 51.)] : post tantas
difficultates exauditam se esse anima ipsa significans,
quam licet etiam Ecclesiam intelligere, vide
quid adjungit: Discedite a me omnes qui operamini
iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus
mei. Vel in prophetia dictum est, quoniam discessuri
sunt, id est, separabuntur a justis impii cum judicii
dies venerit [(Matth. 13.)] : vel nunc, quia etiamsi pariter
atque iisdem conventiculis continentur, tamen
in area nuda jam grana separata sunt a paleis [(Matth. 3.)] ,
quamvis inter paleas lateant. Simul
itaque versari possunt, sed simul a vento auferri non
possunt.
10.
Quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Exaudivit Dominus deprecationem meam: Dominus
orationem meam suscepit. Crebra ejusdem sententiae
repetitio (Ex Augustino), non quasi narrantis necessitatem,

sed affectum exultantis ostendit. Sic
enim gaudentes loqui solent, ut non eis sufficiat semel
enunciare, quod gaudent. Iste fructus est illius
gemitus, in quo laboratur [(I. Cor. 9.)] , et illa laetitia
lacrymarum, quibus lavatur lectus et stratum
rigatur. Quoniam qui seminat in lacrymis, in gaudio
metet [(Psal. 125.)] . Et beati lugentes, quoniam ipsi
consolabuntur [(Matth. 5.)] .
11.
Erubescant et conturbentur vehementer omnes
inimici mei. Discedite a me, dixit superius (Ex Augustino),
quod etiam in hac vita, sicut expositum
est, fieri potest. Quod autem dicit, Erubescant et
conturbentur: non video quemadmodum evenire possit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.