PL 21, col. 668
Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig
nisi illo die, cum manifesta fuerint justorum
praemia et supplicia peccatorum. Nam nunc usque
adeo non erubescunt impii, ut nobis insultare non
desinant: et plerunque tantum valent irrisionibus
suis, ut infirmos homines de Christi nomine erubescere
faciant. Unde dictum est, Qui me erubuerit
et meos sermones coram hominibus, hunc filius
hominis erubescet coram angelis et Patre [(Luc. 9.)] .
Sed veniet tempus, ut illi erubescant, dicentes:
Hi sunt, quos aliquando habuimus in derisum, et in
similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum
aestimabamus insaniam, et finem sine honore.
Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter
sanctos sors illorum est! Ergo erravimus a via
veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, etc. [(Sap. 5.)] .
Quod autem ait, Convertantur et erubescant,
quis non judicet esse justissimam poenam,
ut conversionem ad confusionem habeant, qui ad
salutem habere noluerunt? deinde addidit, Valde
velociter. Cum enim jam desperari caeperit judicii
dies, cum dixerint, Pax et securitas [(I. Thessal. 5.)] :
tunc repentinus eis superveniet interitus. Quandocunque
autem venerit, 32 celerrime veniet, quod
desperatur esse venturum. Quanquam et illud hic
accipi potest, ut quam gementem, et tam saepe
diuque flentem Deus exaudivit, intelligatur liberata
a peccatis, et omnes perversos motus carnalis affectionis
domuisse, sicut dicit: Discedite a me omnes
qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus
vocem fletus mei. Quod cum ei provenerit, non mirum
si jam ita perfecta est, ut pro inimicis suis oret.
Potest ergo ad hoc pertinere, quod dixit, Erubescant
et conturbentur vehementer omnes inimici mei: ut de
peccatis suis agant poenitentiam: quod sine confusione
et conturbatione fieri non potest. Nihil itaque
impedit sic accipi et illud, quod sequitur, Convertantur
et erubescant, id est, convertantur ad Deum:
et erubescant in prioribus tenebris peccatorum aliquando
gloriatos, sicut Apostolus dicit, Quam enim
gloriam habuistis aliquando in his quibus nunc erubescitis
[(Rom. 6.)] .
Quod autem addidit, valde velociter,
aut ad optantis affectum, aut ad Christi potentiam
referendum est: quam gentes, quae pro idolis
suis persequebantur Ecclesiam, ad Evangelii fidem
tanta temporum celeritate convertit.
TITULUS PSALMI VII.
1.
Septimus Psalmus (Ex Augustino) sic intitulatus est, In finem psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis
Chusi filii Jemini.
Hic mittimur ad historiam illam in Regum
libro secundo: ubi Chusi amicus David transivit in
partes Absalom filii ejus, ad exploranda consilia et renuncianda,
quae adversus patrem ille moliebatur auctore Achitofel,
qui defecerat ab amicitia David, et filium ejus adversus
patrem, consiliis, quibus posset, instruebat. Spiritualiter
nobis Chusi interpretatur silentium; Jemini autem dextra,
Achitofel fratris ruina: Per Chusi, quod silentium
interpretatur, recte accipitur, adversus illos dolos silentio
Dominum nostrum dimicasse, quo silentio sacramentum
venerabilis passionis occultans, voluntariam ruinam fratris,
id est, nefarium scelus traditoris sui in suae misericordiae
atque prudentiae ordinem convertit: ut quod ille ad perniciem
unius hominis perversa mente faceret, iste ad salutem
omnium provida gubernatione transferret. Cantat
ergo psalmum Domino anima perfecta, quae jam digna est
nosse secretum Dei pro Verbis Chusi, id est, pro cognitione
ejusdem secreti, quod secretum dexter Deus, id est,
favens atque propitius, ei operatus est. Est autem intentio
hujus perfecti catholici, quosque fideles exhortari, ut spem
suam in Domino ponant et sic perfecte vivant, quatenus
diem judicii expectare securi valeant, seipsum proponendo
in exemplum, et dicendo sic:
PSALMUS VII.
2.
Domine, Deus meus in te speravi: salvum me