PL 21, col. 669

Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig

fac ex omnibus persequentibus me, et libera me. Ex
his verbis fides et spes hujus perfectae animae nobis
commendatur: tanquam diceret, Credo te verum
Deum et Dominnm esse, scilicet creatorem et rectorem
omnium. Et ideo te feci specialiter meum, non 33
jam praesumendo de me, sed sperando in te:
nam Beatus homo qui sperat in te [(Psal. 33.)] . Meum
est sperare in te, tuum est salvare et liberare me.
Ergo, tanquam ei non resistat jam perfecto nisi
immundus spiritus, superato omni bello atque adversitate
vitiorum, dicit: Salvum me fac ex omnibus
persequentibus me, et libera me. Ab his me salva,
qui persequuntur a tergo: et ab his, qui occurrunt
in facie, libera. Non enim mihi sufficit, ut
te defendente, sim salvus: nisi et te liberante, sim
securus.
3.
Deinde de plurali numero ad singularem redit,
cum subjungit, Ne quando rapiat, ut leo animam
meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
Maligni quippe spiritus plures sunt in natura,

sed unum in malitia. Plures sunt numero, sed omnibus
una nocendi voluntas est. Ipsum autem antiquum
hostem propter crudelitatem, nomine leonis designat,
concordans cum Apostolo qui ait, Adversarius vester
diabolus, tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem
devoret [(1. Petr. 5.)] . Sed quomodo huic hosti tam
forti et crudeli fragilitas humana resistere poterit, si
ille eam non redimat, et salvet, qui creavit? Et ideo
ait, Dum non est, qui redimat, neque qui salvum faciat:
subaudis, nisi tu redimas et salves. Magna est
utilitas servo Dei propriam infirmitatem recognoscere,
atque in suis viribus, aut meritis nullam fiduciam
habere. Tunc enim incipit adesse virtus divina,
quando deficere incipit praesumptio humana. Hinc
Paulo voce Dei dicitur: Sufficit tibi gratia mea, nam
virtus in infirmitate perficitur [(2. Cor. 12.)] : hinc
Veritas ait, Qui vult post me venire, abneget semetipsum [(Luc. 9.)] .
Talis erat idem Apostolus, cum diceret,
Gratia Dei sum, id quod sum [(1. Cor. 15.)] .

Ergo in Domino Deo suo sperans, et de viribus suis
non praesumens, et ideo supernam salvationem implorans,
qualis fuerit iste vir sanctus, audiamus. Iterum
invocat Dominum Deum suum, tanquam ei gratias
agens, atque nomini ipsius bonum, quod ab ipso
accepit, ascribens, subjungit:
4.
Domine Deus meus si feci istud. Quid? si est iniquitas
in manibus meis. Idest, si exhibui membra mea
arma iniquitatis ad peccandum [(Rom. 6.)] : si non
fui innocens manibus, et, quod perfectius est,
5.
Si reddidi retribuentibus mihi mala. Idest, si adversus
malos patiens non fui. Decidam merito ab inimicis
meis inanis. Id est, merito negligentiae meae
persequentibus inimicis, corruam vacuus a fructu
justitiae. Justum est enim, ut ab inimicis victus decidat,
quisquis se contra eos armis virtutum et bonorum
operum minime roborat. Et bene (Ex Augustino)
non ait, si reddidi facientibus mala: sed retribuentibus
mihi mala. Qui enim retribuit, jam aliquid accepit.
Majoris autem patientiae est, nec ei mala rependere,

qui acceptis beneficiis reddit mala pro bonis,
quam si nullo ante accepto beneficio nocere voluisset.
Inaniter autem se jactat, qui cum et ipse homo
sit, cupit se de homine vindicare, et cum superare
hominem palam quaerit, occulte a diabolo superatur.
Inanis effectus est, vana et superba laetitia, quod
quasi vinci 34 non potuit. Intelligit ergo iste ubi
major fiat victoria, et ubi pater reddat, qui videt in
occulto [(Matth. 6.)] Ne itaque reddat retribuentibus
mala, iram potius, quam hominem vincit. Melior est
enim, qui vincit iram, quam qui capit civitatem [(Prov. 6. 32. sec. LXX.)] .
Jurare autem videtur per
exsecrationem, cum ait, Decidam merito ab inimicis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.