PL 21, col. 874

Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig

sed serpentinum et venenosum. Erat enim invidiae
venenum in furore eorum. Audi cujus serpentis furor
in illis erat. Sicut aspidis surdae, et obturantis aures
suas. Ideo surdae, quia obturat aures suas.
6.
Quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici
incantantis sapienter. Hic data est quaedam similitudo
de Marso. Qui incantat, ut educat aspidem de
tenebrosa caverna, utique in lucem vult educere.
Illa autem amando cavernas suas, quibus se involutam
occultat, dicitur, quod cum exire noluerit, recusans
audire illas voces, quibus se cogi sentit, allidit
unam 284 aurem terrae, et de cauda obturat alteram.
Atque ita voces illas, quantum potest evitans,
non exit ad incantantem. Huic similes dixit Spiritus
Dei quosdam non audientes verbum Dei [(Matth. 23;
Luc. 11.)] , et non solum non facientes, sed omnino
ne faciant, audire nolentes. Ita isti, eum praedicatores
volunt eos de fovea, id est, de profunditate
vitiorum suorum extrahere, et hoc, quod peccatores
sunt, mactare (unde dictum est Petro: Macta et

manduca [Act. 10.] ) et venenum, id est, peccata
inde extrahere: ipsi nolentes veritatem obaudire, sed
in fovea sua permanentes, ad veram lucem aspirare
nolentes, alteram aurem cordis terrae, id est, praesenti
delectationi apponunt: alteram vero cauda obturant,
id est, memoria praeteritarum delectationum.
Non ideo (Ex Augustino) dicit Sapienter, ut incantationem
laudet, sed ad similitudinem valet. Factum
est hoc, et in primis temporibus fidei. Stephanus
martyr praedicabat veritatem [(Act. 6.)] , et tanquam
tenebrosis mentibus, ut eas in lucem educeret, incantabat.
Ubi venit ad commemorationem Christi,
quem illi omnino audire nollent, quid de eis Scriptura
dicit? Clauserunt (inquit) aures suas. Quid autem
postea fecerunt? Passio Stephani narrata declarat [(Act. 7.)] .
Non erant surdi, sed surdos se fecerunt.
Illi, inquam, locuti sunt falsa, sed quid faciet
Deus? Audi sequentia.
7.
Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum. Id

est, destruet mordaces quaestiones in responsione
eorum: sicut scriptum est, de tributo Caesaris [(Matth. 22.)] .
Quid est in ore ipsorum? Ut ore suo
contra se pronuntiarent. Coegit enim illos, ore suo
sententiam dare, unde dentes eorum contererentur.
Cum enim dicerent, in nummo esse imaginem Caesaris,
et Dominus quae Caesaris sunt, Caesari, et quae
Dei sunt, Deo persolvere praecepisset: non habuerunt
quid responderent [(Ibid.)] , unde morderent,
quia contriti erant dentes eorum in ore ipsorum. Sic
et de Joannis baptismate inquisiti, nescierunt quid
responderent [(Matth. 21.)] . Aspides ergo erant Judaei,
quando insidiabantur Christo, insibilare et venena
immittere molientes; sed contriti sunt dentes eorum
in ore ipsorum. Postea clamaverunt, Crucifige, crucifige [(Joan. 19.)] .
Jam non est lingua aspidis, sed
fremitus leonis. Sed molas leonum confringet Dominus.
Sicut per dentes accipimus mordentes quaestiones:
ita per molas intelligimus fortiores et acriores
de morte Christi persuasiones. Prius occulte decipere

tanquam aspides tentabant, postmodum coeperunt
in mortem Christi aperte frendere, ut leones.
Crucifixus est, resurrexit, ascendit in caelum, glorificatus
est, adoratus ab hominibus, a regibus. Molae
ergo leonum confractae sunt, id est, accusationes et
falsa testimonia, quae jam adversus Christum proferre
non possunt. De quibus adhuc subditur:
8.
Ad nihilum devenient, tanquam aqua decurrens.
Omnes superbi et impii sonantes ad saxa superbiae
suae tanquam aqua decurrunt, et ad nihilum deveniunt.
Attende persecutores martyrum: sonaverunt
ad tempus velut torrens: Cucurrerunt in rivis,
quantum potuerunt: siccati sunt rivi, vix eorum
reperitur memoria. Et non solum ipsi, sed totum hoc
seculum ad tempus perstrepit, currit tanquam aqua.
Fluit in vittis et concupiscentiis, quaerens quem
trahat. Non timeantur ergo mali: non possunt 285
permanere. Necesse est (Ex Augustino) decurrant ad

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.