PL 210, col. 971

Distinctiones dictionum theologicalium (Alanus de Insulis), J. P. Migne

Dicitur etiam creatura Dei quae perhibet Deo testimonium
bonitatis et magnitudinis, unde David: Mirabilia testimonia.
Testitudo (sic) est animal quoddam in testa, unde
Avianus dicit: Pennatis avibus quondam testudo
locuta est. Dicitur etiam tectum arcuatum, quod
patet in Lucano.
Tetragrammaton potest dici quaelibet dictio constans
ex quatuor litteris, unde Theodolus: Tetragrammaton
animo fari; antonomastice vero restringitur
circa nomen ineffabile quod constat ex litteris joth, vau, he,
et thet.
Thalamus, proprie. Dicitur etiam uterus virginalis:
in thalamo celebratur commercium, floribus
ornatur, in eo secreta tractantur. Similiter in utero

gloriosae virginis Mariae celebrata est unio duarum
naturarum; ipsa enim ornata virtutibus, in ea completa
mysteria; unde David: Tanquam sponsus procedens
de thalamo suo. Dicitur Ecclesia; secundum
significationem hanc exponi potest praedicta auctoritas.
Tunc enim Christus tanquam sponsus processit
de thalamo suo, quando praedicatores misit
in mundum. Dicitur unio Christi et Ecclesiae, unde
liber Canticorum dicitur epithalamium, id est canticum
editum de thalamo Christi et Ecclesiae, id est
de conjunctione. Dicitur mens humana, unde dicitur: Adorna thalamum tuum, Sion,
id est, o homo,
adorna virtutibus mentem tuam; in thalamo sponsus
et sponsa foederantur sibique in amore junguntur,

et ideo recte Ecclesia thalamus dicitur seu
perfecta anima; quia ita per amorem sponso invisibili
jungitur, ut ejus desiderio ardeat et nulla
quae jam in mundo sunt concupiscat. Mens ergo
quae jam talis est, nullam praesentis saeculi consolationem
recipit, sed ad illam quam diligit medullitus
suspirat, fervet, properat, anxiatur.
Theophania dicitur Dominica apparitio, id est
quam habent angeli et sancti de Deo in patria;
unde et Joannes Scotus ait quod Deus in futuro videbitur
per quasdam theophanias; quia, sicut sol
videtur in aere mediante radio aeri commisto, sic
divina natura per quamdam illuminationem qua
mens hominis illuminabitur. Dicitur etiam illa Spiritus
sancti Patris apparitio per vocem, per columbae

speciem facta super Christum baptizandum.
Thesaurizare, proprie. Notat accumulare, unde
Apostolus: Qui thesaurizat sibi iram in die irae.
Notat etiam mereri, unde in Evangelio: Thesaurizate
vobis thesaurum in coelo.
Thesaurus, proprie. Dicitur Christus, unde in
Evangelio: Simile est regnum coelorum thesauro abscondito
in agro. Ager sacra Scriptura, thesaurus
Christus latens in ea. Dicitur Sapientia, unde Apostolus: Apud quem sunt thesauri sapientiae et scientiae
absconditi;
et alibi Paulus: Habemus thesaurum
istum in vasis fictilibus. Dicitur vita aeterna,
unde Dominus: Thesaurizate thesauros in coelo.
Dicitur occulta causa, unde Psalmista: Qui producit
ventos de thesauris suis, id est de occultis causis.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.