PL 211, col. 1289
Epistolae (Guibertus Gemblacensis), J. P. Migne
Et quidquid hic de aliis manifestum legitur,
vobis quasi in proverbiis dictum cognoscite. Deus
omnium benignus rector et custos sanctitatem vestram
tueatur incolumem, et in cura vobis injuncta
strenuum sui ipsius vos faciat imitatorem.
EPISTOLA II. AD EUMDEM. Confirmat ea quae in praecedenti epistola dixerat.
Magno sacerdoti PHILIPPO, Dei gratia Coloniensi
archiepiscopo, frater GUIBERTUS suorum minimus,
ex adjutorio Regis et Sacerdotis aeterni in praesenti
digne fungi sacerdotio, et carnis suae curam disciplinate
regere, ut in futuro sacerdotum et regum
hujusmodi beatissimum mereatur adipisci collegium.
Cum super epistola vobis per me directa mihi
nasceretur scrupulus, et trepidus cogitarem utrum
melius esset quaedam ibi posita mutari vel aboleri,
aut vobis dirigi, confugi ad orationis praesidium,
deprecans ut si sermo a Domino processisset, et
posuisset illud in ore meo, staret, et mihi ipsi
meam inde cunctationem amoveret. Oravi, et satisfactum
est mihi; vidi enim et intellexi, non solum
ductu rationis, sed et instinctu veritatis, quod
is optimus esset monendi modus in quo monens
fideliter et caute incedens, eum quem monet nec
adulatione fallit, nec exasperatione irritat, nec denotatione
adurit; sed, considerata qualitate personae,
secundum quod expedire videt, aut pudori parcens,
aut deferens honori, ad id quod utile et salubre
est, sedule studet incitare. Vidi etenim et probavi
quod nihil rectius vel decentius vel sanius
unquam proponi possit ei qui vice Dei praeest animabus
ad salutem reducendis, quam primo semper
cogitanda et imitanda benignitas providentiae ipsius
misericordis Dei, cui cura est de omnibus, et qui
cum reverentia disponit nos; deinde etiam mala
malorum et bona bonorum exempla, sed et supplicia
illorum et istorum praemia, ut territus illis, et
tractus istis, in omnibus et de omnibus doceatur.
Efficax igitur monendi modus et omni acceptione
dignus.
CONCLUSIO.
Omnipotens Deus, qui stas in synagoga deorum,
in medio eos dijudicas [(Psal. LXXXI)] , non recte judicantes
corripiens, etc. Usquequo judicatis iniquitatem
et faciem peccatorum sumitis? [(Ibid.)]
Educat quasi lumen justitiam
vestram et judicium vestrum tanquam meridiem
[(Psal. XXXVI)]
, ne nesciendo ambulare,
in tenebris ambuletis, et majus incurratis
judicium, inspiretque cordi vestro ne judicetis egeno et pupillo, humilem et pauperem
justificetis [(Psal. LXXXI)] ,
et caetera justitiae et misericordiae
opera exsequamini, quatenus et cum misericordibus
terram possideatis [(Matth. V)] , et cum justis saeculi
judicibus thronum judicialem dignitatis obtineatis,
quando venerit Dominus ad judicium cum senatoribus
populi sui. Amen.
EPISTOLA III. AD EUMDEM. Gratias agit de beneficiis ab eo acceptis.