PL 211, col. 1290
Epistolae (Guibertus Gemblacensis), J. P. Migne
Amantissimo Patri reverendoque domino Dei
gratia Coloniensi archipraesuli PHILIPPO, frater GUIBERTUS,
omnium Deo famulantium minimus, in affectu
et effectu strenuissimae dilectionis seipsum in
Christo.
Ad referendas gratiarum actiones, venerande
Pater, quas de mea exiguitate abundantia suavitatis
vestrae promeruit, etiamsi omnes corporis mei
actus in linguas verterentur, et vox mea esset aerea,
non sufficerem. Proinde quia in hac parte deficio,
ad ea quae utcunque, divina largiente gratia, suppetunt
me conferens, si quid potest vel torpentis
devotionis vel peccatorum oratio modicum quid,
id in suffragium vestri ex toto me et quotidie expendo,
et perenniter expendere paratus sum,
quandiu fuero, etc.
EPISTOLA IV. AD EUMDEM. Excusat se quod ad eum non venerit.
Domino et Patri venerabili Dei gratia Coloniensi
archiepiscopo, frater G. ex affectu suus, non in
vanitate saeculi, sed in nomine Domini habere laudem,
et magnificari ab eo qui exaltat mansuetos in
salutem [(Psal. CXLIX)] .
Quod ad vos necdum veni, neque pigritiae neque
negligentiae est, sed occupationes quibus teneri vos
scio, me retinent. Quia enim saepius exire nec volo
nec valeo, epistolas tres vestrae excellentiae destinavi.
Cognoscat vos summus Sacerdos in benedictionibus
suis, et propter misericordiam in praesenti
a vobis conservatam sine fine mansuram, in futuro
conservet vobis Pater misericordiarum Deus misericordiam.
Amen.
EPISTOLA V. AD HERVEUM ABBATEM ET FRATRES MAJORIS-MONASTERII. Se non vagandi studio, sed pietatis ad Sancti Martini sepulcrum peregrinationem suscepisse, pravisque saecularium moribus claustra corrumpi.
Amantissimo Patri HERVEO, omnique digno reverentia
sacro conventui Majoris Monasterii sub ejus
cura ordinatissime Deo militanti, frater GUIBERTUS
servus sanctitatis eorum, ab eo apud quem summus
ordo in coelesti palatio tempore retributionis
inter justos ordinari.
Quanquam a nonnullis qui corde et corde loquuntur [(Psal. XI)]
neque custodiunt vias suas, ut
non delinquant in lingua sua [(Psal. XXXVIII)] , peregrinanti
mihi ad sepulcrum Beati Martini derogatum
sit, magisque vagationi quam devotioni peregrinatio
mea deputata, vobis tamen eam plurimum
placere scio, glorior et exsulto. Nec tamen in hac
substantia gloriae, qua in Christi corpore, ipso tribuente,
membrum quietum et sanum esse cupio,
adversus eum qui est caput corporis [(Coloss. I)] non
facio, neque super verticem extollo, recolens scriptum