PL 211, col. 1291
Epistolae (Guibertus Gemblacensis), J. P. Migne
esse: Qui dicit se in Christo manere, debet
sicut ille ambulavit et ipse ambulare [(I Joan. II)]
.
Et quidem si secundum hominem gloriari vellem,
juste reputaretur mihi in stultitiam, nam ipse
dixit: Ego gloriam meam non quaero [(Joan. VIII)]
.
Si ergo oblitus verbi illius: Qui gloriatur in Domino
glorietur [(I Cor. VIII)]
, favores hominum et inanem
gloriam affectans, huic saeculo conformari gestirem
quod diligere fornicari est a Deo [(Ose. IX)] , et ei
inimicum constitui [(Jac. IV)] , in tantum ut dicat Jacobus
apostolus: Adulteri, nescitis quia amicitia
hujus mundi inimica est apud Deum? [(ibid.)]
Nonne
convincente me conscientia os meum condemnaret
me? nonne statim et Apostolus occurreret, dicens: Si gloriari oportet, non expedit quidem?
[(II Cor. XII.)]
Etenim quanti periculi sit seipsum gloriando velle
commendare patet etiam ex verbis Psalmistae ubi
ait: Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus
placent [(Psal. LII)]
. Quisquis vero ingratitudinis
vitium quam grave sit perpendere nesciens,
mihi coeleste munus cognoscenti et inde cum gratiarum
actione humiliter glorianti, succensendum
putaverit, sane merito insipiens reputabitur. Ego
tamen me ipsum mihi comparans et commetiens,
non alta sapiendo, sed humilibus consentiendo [(Rom.
XII)] , gloriabor, non in immensum, sed modicum quid,
et secundum mensuram qua mensus est mihi Deus.
Metiri enim se, ut ait quidam, quemquam decet
propriisque juvari laudibus. Et unde, obsecro, domini
mei, in claustris tanta malorum incommoda
ebulliunt? Unde putatis claustra corrumpi? nisi ex
introductione saecularitatis quae non aliorsum quam
per ineptorum et socordiam, et imperitiam, et incuriam,
et dissolutionem praelatorum ingreditur,
qui vitiosi a vitiosis vitiose constituuntur. Quidam
vero instituuntur, sed derelicto ostio aliunde ascendentes,
vel suffodientes, aut pecunia cui obediunt
omnia, aut potentum violentia propinquorum, contra
fas et jus omne intruduntur. Et quid tales mercenarii
non pastores, nulla spiritus ratione fecundati,
nulla charitatis radice fundati; quid, inquam,
tales quos Dominus in Evangelio fures vocat et latrones [(Joan. X)] ,
facerent, nisi sua quaererent [(Philip. II)] ,
quae Dei sunt negligerent, ac per hoc
ut brevi innumera concludam, morti non vitae fructificarent,
seque et caecos sequaces suos quibus
ipsi caeci ducatum praebent [(Matth. XV)] , perderent.
EPISTOLA VI. AD FRATRES MAJORIS MONASTERII. Causatur quod hospitalitas et disciplina regulae in cellis minus observetur.
Dominis et amicis in Christi dilectione meis dulcissimis
et humili devotione perenniter amplectendis
fratribus Majoris Monasterii, frater G. sanctitatis
eorum famulus, quidquid secundum salutem
utriusque hominis optari potest commodius.
Ego, venerandi Patres, homuncio vel potius vermis
et non homo, nihil in rerum serie videns molestius,
nihil ferens acerbius, quam ordinem monasticum