PL 211, col. 1292

Epistolae (Guibertus Gemblacensis), J. P. Migne

olim sublimem et splendidum, et ipsis etiam
filiis vel tyrannis saeculi venerabilem, nostris modo
diebus, proh pudor! ab his a quibus disciplinata
conversatione commendari debuerat, non tantum a
gloria decoris sui spoliatum, sed et ab omni fere
status sui rectitudine infami vita reddi contemptibilem,
dolorem super hoc cordis mei nullatenus
dissimulare valeo. Unde quoties datur occasio et
verbis et scriptis, quo possum nisu, injuriosis et
impugno, et pro ejus injuriis, cum ultra posse non
datur, saltem reclamo. Hinc est quod in monasterio
vestro, quo nihil in divitiis cumulatius, religione
splendidius, mundius puritate, adversus vitia cautius,
ad famam bonae opinionis in Dei laude custodienda
circumspectius inveniri potest, aliqua non

quidem ad caput proprie, sed ad quaedam ex membris
spectantia vidi, de quibus, si salva vestri gratia
auderem, sanctitatis vestrae vigilantiam non temeritate
reprehendens, sed in charitate suggerens,
humiliter monerem, ut rerum veritatem diligenter
inquireretis, et si quae emendatione indigent, corrigeretis.
Apparent autem in aliquibus membris vestris
nonnullae corruptiones, quamvis minimae, et ad corrigendum
non difficiles. Sed quid cunctor exprimere,
cum scriptum sit, non solum admone, sed, quod durius
sonat: Argue sapientem et diliget te? [(Prov. IX.)]
Non itaque arrectis auribus pavidi exspectetis quasi
magna et pudenda dicturum, sed supernum inspectorem
qui scrutatur Jerusalem in lucernis [(Soph. I)] ,

expavescite, non modo aperta, sed et occulta et exigua
districte judicaturum; et satagite ut a vertice
usque ad extremam pedis plantam totum corpus
vestrum in conspectu ejus sanum inveniatur et immaculatum.
Sed ut jam ad rem veniam, id primum ponam
quod expertus sum. Cum aliquando tenderem ad
vos, hospitandi gratia, diverti ad aliquam ex cellis
vestris; sed ingressum obtinere non potui, quanquam
pollicerer me a foro mihi necessaria comparaturum.
Et certe quod mihi factum est potuit et aliis
fieri; et scio, ut postea a multis comperi, quoniam
nec mihi soli nec primum factum est. Item, cum
degerem vobiscum, a nonnullis et, maxime cum
repatriarem, a pluribus didici aliquos ex prioribus

cellarum vestrarum symbolis et potibus indecenter
nonnunquam vacare, et a vitiis quae saturitas generat,
non esse immunes, hoc est distinctis lumbis,
et lucernis exstinctis opera noctis exercere. Et ut
eis vel illicita libere liceant, et ne ipsi soli reprehensibiles
appareant, subditos sibi a talibus non
prohibere. Quomodo namque ab his in quibus ipsi
culpabiles existunt, compescerent alios? objiceretur
enim eis illud Evangelii: Medice, cura te ipsum [(Luc. IV)]
.
Hoc ergo ideo tam sedule moneo, quoniam,
Deo teste, post illam quae me propriis lactavit
uberibus et aluit, et in hujus mensuram aetatis,
Christo juvante, perduxit, vestram unice Ecclesiam
veneror et diligo, et sicut ejus celebri gloria et
splendore alacri exsultatione tripudio, ita etiam, si

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.