PL 211, col. 1298

Epistolae (Guibertus Gemblacensis), J. P. Migne

in locum plurimis periculis obnoxium te contuleris,
in quo non solum rudium et noviter plantatorum
moveri pedes et effundi gressus, sed et robustorum,
nisi circumspectissime sibi intendant, status concuti
possit; nec ista ad hoc profero, ut te vel loco cedere,
vel propositum (quod absit!), mutare suadeam,
sed ut meam erga te ex fraterna dilectione sollicitudinem
insinuem, et vigilantiorem te adversus
astuti tentatoris insidias reddam; de quibus scilicet
periculis, quoniam plus quam expediret, me absente,
in libro experientiae lecturus es, si tamen
non tepide, sed disciplinate vivere volueris, ego
scribere de his supersedeo. De caetero jam dominos
et fratres meos qui te vel vocatum vel compulsum
a Deo in suum consortium susceperunt, moneo et

precor, ut vota quae distinxerunt labia tua Domino
reddere [(Psal. LXV)] , et sanctis verbis doceant, et
exemplis accendant, et orationibus juvent. Te vero
quem totis viribus amplector et visceribus, oro et
exoratum esse cupio, ut quia jam tempus est ut
plurimi sanam doctrinam non sustinent, sed ad
fabulas convertuntur, etc. [(II Tim. IV)] , tu vigiles
adversus injustas fabulationes adulatorum et detractorum;
et juxta Apostolum: Quaecunque sunt vera,
quaecunque justa, quaecunque sancta, quaecunque
amabilia, quaecunque bonae famae, si qua virtus, si
qua laus disciplinae, haec cogita semper [(Philipp. IV)] ,
et Deus pacis erit tecum, et reddet tibi mercedem
laborum tuorum. Nec est ut queraris de raritate
vel penuria eorum quos merito sequi possis, quia,

etsi faciem Antichristi bonorum praecedit egestas,
et mali multiplicentur super numerum, tamen
adhuc, praestante Deo, et malus inter ligna
silvarum, et inter spinas lilium invenitur [(Cant. II)] ,
et, ut expressius loquar, non est fere tam perversus,
in quo non aliquid imitabile invenies.
Itaque quoniam ad fortissimum genus militiae
vocatus es, sed in loco parum adversus hostes munito
stas, oportet ut quod tibi exterior non praestat
custodia, animi provideat industria, et ut sapiens
utere malitia temporis ad exercitium virtutis, et
duplici armatura ad ultionem inimicorum induatur
zelus tuus, ut, quoniam hi qui secundum carnem
vivunt, morientur, [(Rom. VIII)] , fortiter dimices

contra carnem et sanguinem, non solum abstinendo a carnalibus desideriis quae militant adversus animam [(I Petr. II)]
,
sed etiam carnalium hominum
consortia fugiendo; et juxta Apostoli vocem: Accipe
armaturam Dei, ut possis resistere in die malo
et in omnibus perfecte stare, et deinceps [(Ephes. VI)] .
Sta ergo succinctus lumbos in veritate, indutus lorica
justitiae, etc. [(Ibid.)] Attamen si ego consulere
et tu facere posses, nihil melius tibi consulendum
putarem, quam ut ad claustrum aliquod religionis
censura fervens, non ibi permansurus, sed
ad discendum monachatus ordinem transires, ut
cum bene instructus et armatus ordinata ex acie
ad tuos regredereris, et ipse de caetero contra spirituales
nequitias securus pugnare, et ad pugnandum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.