PL 211, col. 1300

Epistolae (Guibertus Gemblacensis), J. P. Migne

et passus sum quod animus refugiebat suscipere,
et nihil profeci. Nam ideo reverti nunc vehementer
formido, ne forte, si post tranquillitatem
pacis, quam per triennium fere fruitus sum, in puteum
miseriarum inarum recidero, et mihi molesta
et vobis onerosa sit mea reversio. Deus pacis et
dilectionis sit cum omnibus vobis [(II Cor. XIII)] , ut
idem omnes sapiatis, et unanimiter honorificetis
Deum, et per Dominum nostrum Jesum Christum [(I Petr. IV.)]
Amen.
EPISTOLA XIII. AD GERTRUDEM VIRGINEM. De monasterii sui depraedatione per comitem Namurcensem.
GERTRUDI sponsae Christi et virgini, G. servus Dei

et ejus, seipsum non sicut saecularis saecularibus,
sed in Spiritu sancto.
Litteras magistrae vestrae et vestras, cum munusculo
quod misistis, accepi in charitate, non in voluptate:
quae enim voluptas ubi totum occupat amaritudo?
O soror charissima, quoniam tribulatio
recordationis quae nuper circumdedit me, et visio
destructionis ecclesiae nostrae, in qua fere ad mortem
periclitatus sum, omnes corporis mei sensus
attonitos reddit, et totam animi fortitudinem absorbet:
quod paucis expediam, si tamen prae dolore
expedire sufficiam. Oppidum nostrum in confinio ducatus
Lovaniensis et comitatus Namurcensis situm
esse dignoscitur. Orta itaque nuper simultate inter
ducem et comitem, comes idem improvise illud cum

exercitu suo circumdedit, et immisso igne in minuta,
id est quae foris vallum et murum offendit, penitus
incendit et depopulatus est. Cum vero nihil
tale timeretur, flabris ventorum qui vehementissimi
insurgebant subvehentibus, favillae flammantes per
cuncta oppidi interiora dispersae sunt, et ita totum
simul et oppidum et monasterium ferventissimo incendio
consumptum est, ut et in oppido nulla domus
praeter duas humillimas recenti humo obductas, et
in claustro ne una quidem officina inusta remaneret:
in qua exustione, cum missam matutinalem ad
altare minus cantarem, nolens aliquid imperfectum
relinquere, tardius pene quam debui ad tutelam me
contuli; nam sacris exutus vestibus, cum prae ignibus

late jam omnia vastantibus foras erumpere non
possem, in vicinius quod patebat sacrarium ingressus,
quatuor ibidem e fratribus meis moerentes et
anxios inveni, quo in loco praeter spem undique
vallantibus nos flammis, fumo et calore ita aestuavimus
et suffocati sumus, ut duo ex his graviter
laederentur, ego et alii duo prae angustia certe sine
spiritu, instar mortuorum, usque ad vesperam decumberemus;
sed, me per auxilium Dei superstite,
illi duo socii martyrii mei post paucos dies rebus
humanis excesserunt.
Sed, sicut scriptum est in prophetis, ut auditus
auditui, contritio contritioni, et terror terrori superveniret [(Jer. IV)] ,
nono combustionis die praedictus
comes Namurcensis, accito sibi comite Hannoniensi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.