PL 211, col. 1301

Epistolae (Guibertus Gemblacensis), J. P. Migne

nepote suo ex sorore, denuo in multitudine
gravi oppidum circumdedit, et quibusdam in locis
dirutis muris intravit utriusque exercitus, et ubique
libere discurrens (nam omnes imparatos et nihil
horum metuentes invenerat) universa quaecunque
incendio superfuerant diripuit: in qua direptione
nihil nobis, nihil burgensibus, vel populo terrae qui
inibi sua convexerant relictum est. Animalia quoque
et altilia domestica, aut cinerata, aut ab hostibus
abducta: nullus sacris vel altaribus honor impensus
est, adeo ut in medio presbyterio coram
principali altari et per tota utriusque ecclesiae spatia
et pedestri et equestri certamine congredientibus
hinc nostris hinc adversariis, multi interficerentur,
monachi ipsi et sacerdotes discuterentur et

spoliarentur; nullus fratrum prorsus indemnis evasit,
unus lethali telo per latera abductus oppetiit,
alius ita nudus abductus sicut eum natura ab utero
matris in lucem produxit. Ipsi abbati cum reliqua
veste et ipsas calligas detraxissent, nisi a quodam
sibi noto vix excussus perhorrentis noctis tenebras
nudus et solivagus diffugisset: et siquidem satis
juste, ut qui patrem suum et dominum suum spiritualem
adhuc viventem per supplantationem et Simoniam
honore proprio spoliaverat, ipse quidem
quid in exitu suo praestolare debeat,tali dehonoratione
perdisceret: nusquam enim talis introitus,
imo non introitus, quia non per ostium, sed invasio,
et aliunde praeceps ascensus beato fine claudetur.
Sed, ut coepta repetam, nulla in direptione
praedicta vel femineo sexui penitus reverentia, quin
et ipsae mulieres nudae dimitterentur, nulla omnino
laetentibus misericordia exhibita est; sed et matres
vestibus exutae, et filii ab uberibus matrum distracti,
contra naturae jura, cum maxima parte burgensium
in captivitatem traducti sunt. In majori
ecclesia, utpote homicidiis profanata, nec legitur,
nec cantatur, sed in crypta quadam utcunque divinum
explemus officium. Hinc gemitus et suspiria
et singultus, quia cecidit corona capitis nostri, et
divitiae nostrae non solum exteriores, sed, quod sine
magna cordis contritione referri non potest, etiam

interiores extraneis cesserunt, dum sine decore
servitii Dei, sine ordinis et religionis munimine, in
confusione communis vitae sedemus. Indulgete, obsecro,
soror dilectissima, talia vobis profundenti, et
vos mecum ad dolorem incitanti, quia et cor triste
nunquam laeta proferre, et os amarum mel non potest
spuere, et nescio quo naturae instinctu etiam de
miseriis suis cum amico loqui remedium aliquod
esse videtur. Restat ergo quia domus nostra destructa
est, nec spes ulla instaurandae in ea religionis
in vita mea suppetit, ideoque locum me mutare necesse
est. Decrevi autem ad claustrum Majoris-Monasterii,
a quo ante quinquennum fere regressus
sum, reverti, eo quod animae meae complacuerit.
EPISTOLA XIV. JOANNIS WILLELMI AD GUIBERTUM, ABBATEM GEMBLACENSEM. Declarat se merito ab iniquo abbate multa pati, utpote qui ipse aliis mallorum malorum auctor fuerit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.