PL 211, col. 1302

Epistolae (Guibertus Gemblacensis), J. P. Migne

Domino desideratissimo et venerabili fratri G.
JOANNES dictus Willelmi, salutem et omne bonum.
Quia scriptum est: Beatus qui in auribus sapienter
loquitur, idcirco, o mi domine, ad vos utpote
reclinatorium miserorum sermo meus dirigitur.
Verumtamen si in loquendo modum excedit intemperata
loquacitas, causas justae excusationis habebit
ipsa doloris plena necessitas. Ego autem, qui etsi
aliquando contumeliosus, sed nunc versa vice, si

possibile esset, fideliter et ex animo vobis officiosus,
cum multa cordis contritione insinuo vestrae dilectioni
eam quam peccatis meis merentibus jam olim
patior calamitatem et miseriam, quia homo perditionis,
quotidie supramodum innovata crudelitate,
exaggerat in me multiplicem et intolerabilem iniquae
rabiei et persecutionis insaniam. Qui quoniam
nunquam defatigatus cessat irarum vel odii vel ad
modicum sopitos cineres adversum me in redivivas
flammas suscitare, omnium discretorum religiosorum
cordibus et auribus, si fieri posset, causam
tam nocivae simultatis innotescerem; siquidem
injuriam patienti non modica solet esse consolatio,
si innocentiae suae causam discernendam vel potius
dirimendam proborum hominum committat judicio.

Verum si ipse jam olim facti mei poenitens ex abdito
audacis conscientiae velim fingere causas fallacis
innocentiae, nec dicam cum Propheta: Judica
me, Domine, secundum justitiam meam, etc. [(Psal.
XXXIV.)] Profecto os meum condemnabit me. Nec mirum
si ego, qui malo meo omnes pedicas et laqueos ad
irretiendum et illaqueandum innocentes operatus
sum, eisdem confusionis retibus involutus sim. Nimirum
sicut feci, sic recepi; si aliis aperui laqueum
praecipitationis, ipse mihi paravi casum perditionis.
Sciens ergo et videns, ignem injeci paleis, nec consideravi
quod ignis succensus, in aliis quidem scintillas
validi fervoris diffudit, porro in me tanquam
totius mali incentorem vastationis suae regyrans

habenas, truculentior et male vorax efferbuit, ecce
sed ipsa diuturnae calamitatis vexatio dat intellectum,
quamvis sero, quam fuerit exsecrabilis et Deo odibilis
nostrae malae procurationis exsecutio. Enimvero,
plures numero hujus facti auctores et cooperatores
fuimus, qui quosdam facetis adulationibus
et aliis vanis favoribus, plures dato sacramento
quod diversis administrationum vel officiorum sublimarem
honoribus, nonnullos munerum largitione
corrupimus. Sed quid? Adeptus sedem Simoniaci
culminis, omnium fere suffragatorum consilio, velleque
et nolle posthabito, magnus, sapiens apparere
in oculis suis et sibi placere facere mala quae posset,
minari quae non posset; et cum antea nullius
reputaretur momenti, ut nostis, quippe nec qui interiori

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.