PL 211, col. 1309

Epistolae (Guibertus Gemblacensis), J. P. Migne

Domino et Patri, eximia pietate animi, egregia
et morum probitate praedicabili, atque inter praecipua
Christi membra, gratia ipsius exaltato Coloniensi
antistiti PHILIPPO, frater G. sanctitatis ejus
humilis servus, quo nihil salubrius optari potest
capiti suo per ejus et sanctorum imitationem in omnibus
congruere.
Reverentiae vestrae munus dicatum, ut potui, Deo
juvante, perfeci, et in eo quod non solum a vobis,
sed ab universis acceptatur, non frustra me laborasse
gratulor et exsulto, sed humiliter sanctitati
vestrae, Pater venerande, supplico, quatenus munusculum

meum eo affectu quo a me oblatum est,
suscipiatis, et commendare non abnuatis, juxta
illud:
Exiguum munus cum dat tibi pauper amicus,
Accipito placide, et plane laudare memento.
Et quid utilius munere boni consilii, sicut scriptum
est: Sermo bonus super datum optimum [(Prov.
XV)]
. Unde et in calce moneo, ut a dissipatione animarum
mentem colligendo, ad illam optimam partem
Mariae vos conferatis [(Luc. X)] , et illi uni summo
bono inhaereatis, quatenus unus esse illorum mereamini,
de quibus dicit Apostolus: Qui adhaeret
Deo, unus spiritus est cum eo [(I Cor. VI)]
.
EPISTOLA XXIII. AD INTRUSUM MOGUNTINENSEM.
Aemulator zeli ejus, cujus ventilabrum in manu
ejus ad permundandum aream suam [(Matth. III)] , et de
cujus ore procedit gladius utraque parte acutus [(Apoc. XIX)]
,
ad faciendam vindictam in praevaricatores
legis, et gratiae contemptores, angelo et
officialibus Moguntinae Ecclesiae, retributionem pro
meritis.
Si nescire misereri, etc., ut in tomo primo
Anecdot. pag. 323.
EPISTOLA XXIV. AD SIFREDUM ARCHIEPISCOPUM MOGUNTINUM. Ad ipsius jussionem opusculum aliquod scribendum suscipit.
Purissimo piae dilectionis affectu semper colendo

patri, sanctae et inclytae Moguntinae civitatis archiepiscopo
SIFREDO, frater GUIBERTUS servorum Dei
suo arbitratu minimus, summi et aeterni Sacerdotis
Jesu Christi doctrinis et exemplis in omnibus semper
adhaerere.
Quoniam scribere aliquid ad instructionem vel ad
compositionem animi meae humilitati vestrae paternitatis
sublimitas jubere dignata est, dum magna
jussionis vestrae mole ulterius premi refugio, eligens
magis ab aliquibus notari de imperitia, quam
a vobis de inobedientia redargui, tandem post longum
tempus obedire decrevi. Et quidem multa dici

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.