PL 211, col. 1310

Epistolae (Guibertus Gemblacensis), J. P. Migne

possent, sed usu docente, nonnunquam in lectione
experimur accidere quod in conviviis plerumque
evenire solet, quia sicut ferculorum multiplex satietas
periculosa est, ita et lectionis continuata prolixitas
legentibus onerosa. Coronam capitis vestri,
Pater sanctissime, ad munimen ad honorem Ecclesiae
suae Deus optimus longo tempore incolumem
custodiat, et cum vobis vitae terminus qui praeteriri
non potest, [advenerit], beato fine quiescentem,
plenumque bonorum dierum et operum, in consortio
vos sanctorum pontificum suscipiat. Amen.
EPISTOLA XXV. AD EUMDEM. Gratulatur ei quod spretis schismaticis adhaereat legitimo papae Alexandro.
Venerabili et omni reverentia suscipiendo Patri,
S. Dei gratia nobilis et inclytae civitatis Moguntinae
archiepiscopo, frater GUIBERTUS, humilis quondam
abbas Gemblacensis coenobii, nunc simplex monachus
in stadio praesentis vitae et inter aerumnas hujus
saeculi, sic currere, ut in patriam futurae beatitudinis
bravium, id est mercedem a Deo certantium
inspectore, dignae retributionis bravium mereatur
accipere.
Completum in vobis videmus et gaudemus, quod
ait Dominus: Qui ambulat in die non offendit [(Joan.
XI)]
. Et: Qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed
habebit lumen vitae [(Joan. VIII)]
. Vos autem non negligenter
auditis verbum Domini dicentis: Ego sum

ostium, per me qui non introierit, sed ascendit
aliunde, ille fur est et latro [(Joan. X)]
. Reliquistis
tenebras et ad lucem transistis, dum, spretis pertinacissimis
defensoribus iniqui schismatis, ad justas
partes Catholici pontificis Alexandri accessistis, et
ad instar Moysi aspicientis in remuneratorem, magis
elegisti cum populo Dei affligi, quam sub Pharaone
deliciis Aegypti affluere [(Hebr. XI)] . Imo instar ejus,
qui, secundum Apostolum, cum dives esset, pro nobis
pauper factus est [(II Cor. VIII)]
, de amittendo episcopatu
in nullo diffisus, spontaneum patriae praetulistis
exsilium, etc. Omnipotens Deus vos et omnes
ad opera bona exercenda praeparantes se, jugi
protectione ab omni malo custodiat, et ab universis
obstaculis quibus a sancto proposito impediri possent

expediat, et exitum vestrum a corpore, misso
in exercitu vestro sanctorum angelorum praesidio,
ab incursibus malignorum spirituum defendat, et
animas vestras in illam supernam civitatem gloriosam
et pacatam Jerusalem illaesas perducat. Amen.
EPISTOLA XXVI. AD SIGIFRIDUM MOGUNTINUM ET PHILIPPUM SALZBURGENSEM, ARCHIEPISCOPOS. Hortatur ad exsiliam pro Dei causa fortiter perferendum.
Sanctis Patribus et apostolicis sacerdotibus dominisque
amantissimis SIGIFRIDO Dei gratia Moguntino

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.