PL 211, col. 585

Epistolae (Adamus Perseniae), J. P. Migne

XI). Recte ubi sapientia incipit, malitia facit finem,
quia sapientia vincit malitiam. Quam felix est sapientiae
initium, quod totius est negligentiae et insipientiae
expulsivum! quia, sicut scriptum est: Qui timet Dominum, nihil negligit
[(Eccle. VII)]
, ac
per hoc malitiae non segniter se opponit. Amor sapientiae,
qui tertio loco ponitur, dum his quae scienda
vel facienda sunt ex affectu diligentiam impendit,
alacriter justitiam consummat et perficit. Animi
nimirum innocentiam, quam timor reparat, amor
conservat: cui dum justitiam addit operum, etiam
ad contemplationem provehit aeternorum. De caetero
amator sapientiae hujus recte potest et debet appellari
philosophus, quia, dum ei splendor illuminat
veritatis, etiam oblectat amor virtutis. Quarto loco

ponitur religiosa magistri conversatio, quae quasi
in speculum est adhibenda novitio; quia, dum ei
exemplum honestatis e vicino proponitur, ad imitationis
studium efficacius provocatur. In monte
quippe Moysi est exemplar ostensum cujus instar
debuit componere tabernaculum, quia tam sublimis
debet esse vita praesidentium ut ad exemplum ipsius
formetur conversatio subditorum. Quinto ponitur
loco pia magistri circa novitium sollicitudo,
per quam probet et experiatur utrum ad opus Dei
ad perferendum opprobrium, ad obedientiae bonum
potens et voluntarius habeatur. Certe si ad illa tria
ipsum magister paratum invenerit, si in opere Dei
ipsum fervere cognoverit, si bono et laeto animo
bonum obedientiae superioribus, coaequalibus, inferioribus

exhibentem; si ad perferenda opprobria
patientem, potest intelligere quod vere Deum quaerit,
si tamen felici perseverantia felix initium claudere
non omittit. Doceat eum magister ferventer
insistere divino operi, ut sibi caveat ab illius sententia
maledicti quam Spiritus sanctus omnibus imprecatur
qui fraudulenter et desidiose Dei opera
exsequuntur. Nonne est in Dei opere fraudulentus in
quo a sono linguae dissonat animus, et cum videatur
Deum labiis honorare, non veretur ab ipso otiosis
aut voluptuosis seu etiam malitiosis cogitationibus
elongare? De hujusmodi improbis laudatoribus conqueritur
Spiritus sanctus per prophetam, sic dicens: Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum

longe est a me. Unde sine causa colunt me [(Matth. XV)]
.
Laudantis Deum labia debent esse cymbala
bene sonantia. Sed cymbala non bene sonant
quando cordis intentio et affectio labiis laudantibus
non concordant. Laudator enim est desidiosus qui
negligenter se agit in Dei laudibus. Nec mirum si
adest illi torpor desidiae qui a corde mortuus Dei
laudes solo prosequitur sono linguae. Qui sic se in
Dei laudibus agit, promulgatum a Spiritu sancto
maledictum incurrit. Unde et novitii sunt vehementius
admonendi, ne qui ad percipiendum Dei benedictionem
venerunt, recidant in hujus foveam maledicti.
Debet etiam pia magistri sollicitudo instituere
novitios de obedientiae bono, quod et majoribus
tanquam Deo de jure regulae, et coaequalibus ex

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.