PL 211, col. 586
Epistolae (Adamus Perseniae), J. P. Migne
fraterna charitate, et inferioribus ex humilitatis
virtute est exhibendum. Jam qui fratres diligit ex
charitate, et seipsum abnegat ex humilitate, non
multum curat se illatis opprobriis affici; quin potius
crucifigens se Christo, gaudet se crucis ejus
ignominiae sociari. Itaque in fervore divini operis
ostendit se diligere Dei cultum; in exhibendo obedientiam,
ostendit se diligere proximum; in patienti
opprobriorum perpessione, ostendit se abnegasse
seipsum. Sexto loco ponitur amica et frequens de
spiritualibus aut de observantiis regularibus collocutio.
Noviter conversi de saeculo, quantalibet devotione
polleant, acediae tamen vitio saepe laborant,
ac per hoc amica et frequens collocutio magistri
fastidio, quod ex acedia nasci solet, debet opponi.
Interdum de spiritualibus debet esse colloquium
scilicet aut de mysteriis Scripturarum, aut de exemplis
sanctorum, seu de coelestibus praemiis, quomodo
acquiruntur operibus bonis, vel certe de tormentis
gehennae, quae divinae justitiae nimis formidanda
severitas his qui immunditiae et injustitiae
deserviunt se minatur inferre. De his frequenter
colloqui, ista jugiter meditari, multum movet animum
et accendit, ut et vitiis et peccatis supersedeat,
et virtutum operibus inhianter intendat. Nascitur
etiam ex amica frequenti et honesta collocutione
commendabilis quaedam familiaritas, per quam magister
efficitur ad corripiendum audacior, correptus
ad disciplinam patientior, uterque ad intelligentiam
Scripturarum eruditior, novitius exercitatior in
observantia regulari. Ex hoc jam magister secundum
regulam debet ei, non inferre quidem, sed praedicare
dura et aspera per quae itur ad Deum. Hoc
ei praedicare non est aliud quam ex Scripturis aut
ex propriis exemplis ostendere arctam et arduam
esse viam quae ducit ad vitam, quam viam procul
dubio non incedit qui intrare per angustam portam
juxta praeceptum Domini non contendit. Contendite,
ait Dominus, intrare per angustam portam [(Luc. XIII)]
.
Et idem alibi: Ardua et arcta est via quae ducit ad
vitam [(Matth. VII)]
. Et David sanctus: Propter verba
labiorum tuorum ego custodivi vias duras [(Psal. XVI)]
.
Quid, obsecro, durius esse potest in via Domini
quam seipsum abnegare, crucem suam tollere, totam
voluntatem suam voluntati subjicere alienae?
Quid, inquam, asperius esse potest in via qua itur
ad Deum quam carnem suam cum vitiis et concupiscentiis
affligere, quam sibi mundum et mundo
seipsum crucifixum exhibere? quod sine dubio
cuncti faciunt qui esse veraciter Christi volunt. Qui autem sunt Christi,
ait Apostolus, carnem suam
crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis [(Galat. V)]
.
Igitur magister novitio dura et aspera per quae itur
ad Deum praedicat, cum ei viam salutis arctam et
arduam esse et exemplo operis et verbo praedicationis
demonstrat. Haec siquidem salutis via tam
arcta, tam ardua, Dominus Christus est: arcta,
propter assumptae carnis humilitatem; ardua, propter
peccati immunitatem. Peccatum quippe non