PL 211, col. 587
Epistolae (Adamus Perseniae), J. P. Migne
fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Hanc viam
penitus non incedit qui ad humilitatis ejus imitationem
parvulus non exstiterit; nec poterit ad arduum
vitae istius ascendere qui se peccatorum oneribus
aut visibilium rerum amoribus voluerit sarcinare.
Hinc est quod hominibus subsarcinatis hujuscemodi
Babylonis oneribus inclamat per Prophetam
Spiritus sanctus: Filii hominum, usquequo gravi
corde? Ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?
Scitote quia misit Dominus Sanctum suum [(Psal. IV)]
.
Recte sanctus est et a Domino mirificatus,
qui ab oneribus mundanae miseriae non comprimitur;
ut dum ei nihil libet in vanis et transitoriis,
cuncta mente transiliens accipiat spiritum libertatis.
Ubi enim Spiritus Domini, ibi libertas;
libertas, inquam, a peccato, a necessitate, a miseria.
Spiritus iste a Deo emittitur, recreantur mores,
terrae facies renovatur; et ut de novitiis tuis gaudere
poteris, cum virtus ex alto participes eos faciet
hujus mirabilis novitatis. Tunc recte novitii
vocabuntur cum de novitate hac vestis eis nuptialis
aptabitur; nec de caetero ejicientur de nuptiis Agni,
cum ad honorem sponsi et sponsae veste fulgeant
nuptiali. Vestis haec nuptialis internae splendor est
et gloria novitatis. Conficitur autem vestis haec ex
tribus, scilicet ex corporis castitate, ex cordis dilectione,
ex elegantia disciplinae. In hac veste castitas
est quasi pannus, qui conficitur ex lana, quae
exprimit castitatem, eo quod corporis nesciat passionem.
Dilectio pellibus comparatur, quae panno,
ut vestis fiat calidior, assuuntur. Has pelles contulit
nobis passibilitas et immortalitas Agni immaculati,
qui pro dilectione, quam erga nos habuit, pellem
pro pelle, et cuncta quae habere potuit pro
anima sua dedit, id est pro Ecclesia sua liberanda,
quam ut animam suam, imo plusquam animam
suam dilexit. Limbus qui ad ornatum ponitur in
veste, est splendor et elegantia disciplinae; quae,
dum irreprehensibiliter observatur exterius, significari
per hoc videtur et castimoniae et dilectionis
affectus. Hanc sibi vestem sponsa aptaverat, cui in
libro Sapientiae sic sponsus exclamat: O quam pulchra
est casta generatio cum charitate! [(Sap. I.)]
Nam
sic in psalmo de disciplina se postulat edoceri, bonitati
continentiae et charitatis eam desiderans adaugeri: Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce
me, quia mandatis tuis credidi
[(Psal. CXVIII)]
. Et assecuta
aliquando disciplinam quam petierat, Praeveni,
inquit, in maturitate, et clamavi [(ibid.)]
. Maturum
quippe reddit hominem disciplina quae est
membrorum omnium motus ordinatus et compositio
decens in omni habitu et actione. Ut igitur breviter
recapitulemus quae dicta sunt, necesse est ut
novitius a fide incipiat, quae vere mentem a tenebris
ignorantiae eruit et Christo incorporat. Incorporatus
Christo, credulus efficitur et fidelis, credulus
ad fiduciam promissorum, fidelis ad custodiam
mandatorum. Timor et de praeteritis malis poenitentiam
condignam indicit, et malis tentantibus