PL 211, col. 588

Epistolae (Adamus Perseniae), J. P. Migne

cordis aditum interdicit. Amor sapientiae reparatam
per officium timoris innocentiam diligentissime custodit,
et ipsi innocentiae addere aequitatem officiosissimae
liberalitatis studio non desistit. Religiosa
magistri conversatio exemplo suae probitatis provocat
novitium ad studium aemulandae virtutis. Pia
ipsius circa discipulum sollicitudo diligenter quantum
potest interioris et exterioris hominis statum
considerat, ut secundum quod in eo viderit, applaudere
vel condescendere illi sciat. Hinc enim
scriptum est: Diligenter considera vultum pecoris
tui [(Prov. XXVII)]
. Amica et spiritualis collucutio
consulte, ut dictum est, opponitur acediae morbo;
quia, quanto amplius anima sanctis colloquiis assuescit,
tanto eam vehementius ignita locutio liquefacit.

Unde sponsa divinis eloquiis assueta sic
ait: Anima mea liquefacta est, ut locutus est [(Cant.
V)]
. In hoc certe senario tota pene consistit devotae
mentis eruditio, ut in his sex quae nominata sunt
probationis tempore se exerceat, et probatione
completa, ad illa tria quae in forma professionis
expressa sunt se restringat. Stabilitas enim et conversio
morum et obedientia secundum regulam in
votivae professionis formula solemniter promittuntur,
et in his tribus ex saepedicto senario provenientibus
quaedam perfectio continetur. Per lorum
quippe promissae stabilitatis tanquam pia jumenta
ad coeleste praesepium religamur. Per conversionem
morum pietati angelicae simulamur. Per exhibitionem
obedientiae ipsa angelica ministeria imitamur.

Fides itaque et timor respiciunt ad firmandam
stabilitatem. Virtutum dilectio et magistri imitatio
ad morum conversionem. Intenta sollicitudo
magistri et amica confabulatio spiritualis colloquii
ad exhibendae obedientiae pertinent informationem.
Dum enim per spirituale colloquium acediae torpor
diffugit, mens ad fervorem obedientiae reviviscit.
Caeterum quaestioni ultimae, quam tu ipse tibi
proposuisti, satis sufficienter, ut arbitror, respondisti.
Saepe enim a Deo et ab his, qui secundum
Deum aliis praesident, dispensatorie agitur, ut coram
pestilente mansueti patientia flagelletur. Nonnunquam
cum id bono animo factum fuerit, duplex
inde fructus provenit, quia et patienti de correptione

augmentum meriti generatur, et ille tali
sanatur exemplo, qui prius incorrigibilis videbatur.
Sic Apostolus a Domino permittitur colaphizari,
non ut modo in eo humilitatem colaphizatio hujusmodi
custodiret, sed ut universa Christi Ecclesia ad
conquirendam sibi humilitatem exemplo consimili
flagella Dei aequanimiter toleraret. Sed et ipsum caput
Ecclesiae Christus nonne in oculis solis flagella,
opprobria, crucem, mortem, quae non meruerat,
toleravit, et ita per exemplum suae passionis et pretium
sui sanguinis a morte perpetua perditos revocavit?
Attende etiam Job innocentis patientiam,
quantis attritionibus, Deo dispensante, subjicitur,
non ut modo justi patientia invincibilis valeat comprobari,
sed ut infelix mundus justissimis ejus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.