PL 211, col. 589

Epistolae (Adamus Perseniae), J. P. Migne

exemplis possit ad patientiam in suis adversitatibus
informari. Caeterum si ad gloriam Dei quandoque
flagella contingunt, sicut Dominus Christus in Evangelio
caeco nato asserit contigisse, nonne innocens utiliter
a Deo vel homine poenis afficitur, quando de
luce ejus patientiae Dei gloria declaratur? Luceat,
inquit Dominus, lux vestra coram hominibus, ut videant
opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum
qui in coelis est [(Matth. V)]
. Saepe ita fit ut doctor
illum de cujus confidit patientia dispensatorie arguat
durius in perversorum praesentia; quia, dum
Deum in sanctis suis mirabilem per patientiam
quam praeferunt, et innocentiam quam gerunt,
mali homines intuentur, per pietatis teneritudinem
in virum alterum a perversitate pristina transmutantur.

Ecce, frater, ad instantiam tuam compulsus
aliqua dixi, sed forte exspectationi tuae minime
satisfeci. Non enim de tenui vena fluenta possunt
effluere largiora. Verumtamen si, ut habet assertio
tua, vere in Christo me diligis, intercede, obsecro,
apud Deum pro iniquitatibus meis, et illis attentius
me commenda quos secundum conscientiam tenet et
afficit pietas Christiana. Saluta novitios tuos ex meo
nomine, et eos mone ex parte mea sic sanctae intendere
novitati ut corde et animo mundanae renuntient
vetustati.
EPISTOLA II. AD EUMDEM. De septem feriis et septem liquefactionibus.
Dilecto suo in Christo fratri OSMUNDO Mortuimaris

monacho, frater ADAM, servus servorum Dei,
qui ad Perseniam Christo serviunt, salutem et verae
religionis perseverantiam.
Cum aliquid quod honestum sit ab amico petitur,
et amicus est qui rogatur, non debet hujusmodi
petitio repulsam pati, si tamen facultas non defuit
adimplendi. De petitionis honestate et amica familiaritate
confidens, cum multa instantia petis ut
incitari ad virtutis studium litteris aliquibus merearis.
Si bene affectus es et ad ea quae justa sunt
voluntarius, perficientis studio amica commonitio
non nocebit. Si forte ad ea quae recta sunt mens
tibi est tardior quam deberet, nihilominus exhortatio
forte morbo remedium adhibebit. Modis omnibus

auditori verbum salutis est utile, praesertim
cum et ille amat qui loquitur, et cui loquitur non
ambigitur reamare. Et quae in amicorum colloquiis
debet esse nisi de amore materies; de illo, inquam,
amore quem nulla notat suspicio, si dilectio
vel charitas nominetur? Nomen quippe amoris
ad diversa commune est; sed ad ea sola quae
veritatis vim habent et virtutis, vocabulum restringitur
charitatis. Cum igitur Deus amor, sive charitas,
sive dilectio proprie et specialiter nominetur,
quae materies convenientior, quis sermo inter
nos dulcior quam de amore hujusmodi haberetur?
Sane cum timor Domini sit initium sapientiae,
et amare Deum sit ipsum sapere, constat quod ab
affectu divini timoris sumit initium sancti sapor

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.