PL 211, col. 608

Epistolae (Adamus Perseniae), J. P. Migne

aceti. Miro modo Rex justitiae totum se exponit injuriae
et nocentis lancea militis latus transfigitur
innocentis. Non attendis in virgineo Agni corpore
aperiri quinque virginibus fontes quinque. Quam
feliciter quinque sumus, si, ut supra dictum est,
prudentes virgines non fatuae existamus! Habent
enim prudentes virgines duos fontes in Agno pedibus,
in quibus ex spe misericordiae cordium diluantur
affectus. Habent et duos in confixione
duarum manuum, ex quibus largiter et magnifice
profluunt munera gratiarum. Fons quintus ex Agni
latere profluit, qui de profundiori abysso ex parte
cordis oriens, profusionis gratiae fluvium mittit.
Inde nimirum effluit et supereffluit, ubi omnes
sapientiae et scientiae thesauros in se absconditos

Christi plenitudo custodit. Hujus fluminis impetus
totam Dei civitatem laetificat, totam terram ad germinandum
inebriat, nec esse potest in ea aliquid
boni germinis, nisi de irrigante irriguo hujus fontis.
Utinam, frater charissime, unio nostra intendat
haec studiose mirari, meditari assidue, pie venerari,
ardenter diligere, contemplari subtiliter, fideliter
exoptare! Si in cellis cordium nostrum huic philosophiae
perseveranter institerimus, si huic uni
bono individua mentium unione adhaeserimus, vere
erimus monachi, nostrae unionis quinarium unientes
uni sanctae et individuae Trinitati. Ipsa enim
beata Trinitas et trina Unitas est unica sanctorum
exspectatio, et laborum sanctorum felix remuneratio

in cujus desiderio nos faciat unanimiter vivere,
qui nos fecit per amoris compaginem unum
esse. Verum quia peccatores et miseri sumus, et
procellis expositi magni maris, ad maris stellam
leva oculos cordis, ut quae nobis Solem justitiae protulit,
injustitiae nostrae quaerere veniam nunquam
desit, amicos nostros, quos in Spiritu sancto diligimus,
orationibus tuis et tuorum commendamus
attentius, non solum eos quos meruisti cognoscere,
sed quos te constat in nostris cognitionibus possidere.
Habeat hic epistola finem, sed finem non habeat
amor, et probet effectus operis quam intentus
sit affectus amoris. Amen, amen.
EPISTOLA IX. AD COMITISSAM PERTICENSEM. Praeclaram ei vitae formam praescribit.

Dilectae suae in Christo illustri comitissae Perticensi,
frater A. peccator, salutem in Spiritu sancto.
Deposcit a me tuae devotionis instantia, ut te
aliquibus litteris de animi virtute commoneam, et
incitem ad desiderium aeternorum. Felix plane et
laudanda petitio, et utinam esset apud me unde
felicem sortiretur effectum! Verum magna est animae
illius temeritas, cui non se unctio Spiritus
sancti infuderit, nec habere potest aliunde unde
sibi vel alibi profectus materiam subministret. Ad

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.