PL 211, col. 611

Epistolae (Adamus Perseniae), J. P. Migne

illi obsequi in quantum contra legem matrimonii
nihil disponit. Ille enim est praeferendus in omnibus,
qui et in carne mortali transitorium ordinavit
conjugium, et immortali animae immortalem se
dedit sponsum. Illam proinde tui partem secundum
quam desponsata es Christo, pretioso cultu exorna
virtutum, ut bonorum operum sobolem concipias de
Spiritu sancto. Quidquid boni cogitas, quidquid
boni loqueris, quidquid boni operis agis, totum de
Spiritu sancto concipis, nec aliunde potest concupiscentia
animae fecundari, quam de conceptione
gratiae Spiritus sancti. Summa itaque vigilantia
opus est, ut omni custodia serves cor tuum, si
tamen dedicasti illud in Spiritus sancti habitaculum.
Quod si non feceris, quid agis? Qualis vel

quomodo sustines diem mortis cominus venientis?
Veniet, veniet, et cito veniet certissimae mortis incertissima
hora, et felix tu si, cum venerit, invenerit
te paratam. Sit igitur tibi humilis animus,
castum corpus, torus immaculatus, habitus moderatus,
victus sobrius, vultus verecundus, sermo
pudicus, munifica manus, quae pro facultate indigentibus
necessaria largiatur. Alioquin non poterit
excusari conjugium, praesertim cum non de
imperio, sed de indulgentia concedatur. Nota quia
indulgentia dum meliora non eligit, remedium quidem
habet, sed praemium non acquirit. Igitur conjugium
quod de indulgentia concessum est, instituitur
ad remedium, et ipsum inefficax, nisi trium
bonorum observantia defendatur. Primum, est fides;

secundum, spes prolis; tertium dicitur sacramentum.
Fides est, cum sic se invicem servant,
ut nec alterutrum a carnis debito fraudent, ne
dum vivunt copulam alienam requirant. Spes prolis
est, ut eo studio et intentione conveniant, ut de
fidei sacramentis erudiant et Dei cognitione informent
quod gignunt. Sacramentum est, cum duo in
carne una viventes ita similitudinem Christi et Ecclesiae
sua unanimitate exprimunt, ut nulla ratione
tam individuae unionis divortium quaerant.
Si tribus his bonis conjugium a culpa defendentibus,
opera misericordiae et pietatis adjunxeris; si
in ipso licito carnis opere modum mensuramque
tenueris; si dies solemnes et jejuniorum ferias

profectibus animae deputatis in hujus carnis usum
non usurpaveris, nequaquam a salute longe eris.
Ideo mater ejus dies illos instituit, ideoque tempora
jejuniorum observantiis deputavit, ut quidquid
in carnalium transactionibus culpae admittitur,
confessione, oratione, eleemosynis, in his temporibus
diluatur. His temporibus convenit animam vacare
et videre quam suavis est Dominus, quae
abunde experitur in aliis temporibus, quam foeda
est caro, quam vilis est mundus. Ecce, amantissima
mea, formulam hanc me tibi depingere coegisti,
ad quam si viam tuam et vitam correxeris, et tibi
gloriam, et mihi laetitiam adaugebis. Ille tibi vires
tribuat, ille te, sponsumque tuum, sobolemque
tuam, in omni pace et salute custodiat, qui se diligentium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.