PL 211, col. 792

Sententiae (Petrus Pictaviensis), J. P. Migne

creaturae impossibile erat. » Videns ergo homo hanc
mundi machinam tam magnam et spatiosam; a
nulla alia fieri posse creatura, aliud esse intellexit,
quod tam pulchrum et spatiosum opus fecit: et sic
optime ductu rationis firmissime Deum comprehendit.
Alia ratione quoque idem probatur. Quidquid in
rerum mutabilium universitate consistit, aut est
substantia, aut est accidens. Accidens ergo large
solemus accipere pro omni eo quod non est substantia:
non autem potest esse per se, ergo nec a se,
id est sine subjecto, vel a se et a nullo. Si non potest

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.