PL 211, col. 791

Sententiae (Petrus Pictaviensis), J. P. Migne

INCIPIUNT LIBRI PRIMI DISTINCTIONES.
Quod Deus sit, et unus.
Quod Deum esse necesse sit.
Distinctio nominum quae de Deo dicuntur et de novem generibus.
An hoc nomen persona sequatur regulam eorum quae tantum essentialiter ponuntur?
An verba quae de Deo dicuntur, sint in praedicta regula vocabulorum quae tantum essentialiter ponuntur?
An hujusmodi nomina aliquis, unus, innascibilis, masculine accepta sint in eadem regula?
De terminis complexis quae constant ex una dictione significante substantiam, et alia quae significat rationem
cujusmodi est iste, potens generare.
Quaestio quare Deus omnipotens dicatur, et de annexis huic quaestioni.
An Deus potest quidquid potuit.
De voluntate Dei, ubi primo quaeritur an aliquid fiat contra signum divinae voluntatis.
An aliquid possit fieri contra voluntatem Dei quae ipsa est.
De his terminis, posse de potentia, posse de justitia, posse de misericordia, an inter se in propositione
convertantur?
De scientia Dei.
De praescientia Dei.
De his quae communia sunt praedestinationi et reprobationi.
An hoc nomen reprobatio aliquid ponat cum de Deo dicitur.
De hujusmodi nominibus diligendus, timendus, an secundum essentiam de Deo dicantur?
De vocabulis abstractis, cujusmodi sunt, deitas, paternitas.
De his terminis, esse a Patre, Deus de Deo, et hujusmodi.
De his terminis, Sapientia Patris, Sapientia ingenita.
Quid significetur hoc verbo, diligit, cum dicitur Pater diligit Filium?
Multiplex personarum distinctio in Trinitate.
De hoc nomine similis et aequalis.
De hoc nomine, distinctus.
De his quae significant relationes et appellant, sed non copulant, ut paternitas et Filiatio.
De his quae significant relationes et copulant et personas supponunt, ut Pater et Filius.
De his quae significant relationes et copulant, sed non appellant nec personas supponunt, ut gignens, genitus,
procedens.
De his quae ad paternitatem pertinent et filiationem.
De innascibilitate.
De communi Patris et Filii notione, id est de spiratione.
De proprietate aeterna Spiritus sancti, id est de processione.
De hoc nomine Trinitas.
De beatitudine horum praedicabilium Pater, Filius, Spiritus sanctus; an etiam haec proposito sit singularis,
Deus est.
De hoc nomine Creator et similibus, an praedicent essentiam, vel relationem, vel neutrum?
De visibili missione Spiritus sancti.
De invisibili missione Filii et Spiritus sancti.
An quaelibet persona quae mittitur, a Trinitate mittatur?
De duobus ultimis generibus vocabulorum.
LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM. Quod Deus sit, et unus.

Invisibilia Dei a creatura mundi, per ea quae
facta sunt intelligibilia conspiciuntur [(Rom. I)]
. Creatura
mundi homo dicitur propter excellentiam
quam habet ad creaturas, et convenientiam quam
habet cum eis. Hic per creaturas cognovit Dei invisibilia,
ut ait Ambrosius. « Ut Deus qui invisibilis
erat natura, a visibili sciri posset, opus fecit
quod sui visibilitate Opificem demonstraret; ut per
certum meritum cognosceretur, et ille omnium Deus
crederetur, qui tale opus fecit quod facere omni

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.