PL 211, col. 795
Sententiae (Petrus Pictaviensis), J. P. Migne
personis, ut Creator, Dominus: alia quibusdam
et non omnibus, ut missus et hujusmodi.
Ex hujusmodi nominum distinctionibus colliguntur
novem genera vocabulorum quae de Deo dicuntur:
sunt enim quae essentiam significant, et semper
accipiuntur essentialiter, ut essentia, divinitas, et
hujusmodi. Et sunt quaedam quae existentiam significant;
quandoque tamen personaliter accipiuntur,
ut 4 potentia, sapientia, bonitas; et sunt quae relative
dicuntur ab aeterno; et voce, et significatione
ut Pater et Filius. Sunt etiam quae sunt quasi
collectiva quae de pluribus personis, ita quod de
nulla earum dicuntur, ut Trinitas. Sunt etiam quae
in respectu dicuntur ad creaturas, et omnibus personis
conveniunt; ut Creator, Dominus. Sunt autem
etiam quae in respectu similiter dicuntur ex tempore
ad creaturas, sed non omnibus personis conveniunt,
ut missus. Et sunt quae ex tempore conveniunt
sine aliquo respectu, ut incarnatus, humanatus.
In ultimo genere sunt ea quae translative et
per similitudinem de Deo dicuntur, ut agnus, leo,
character, et hujusmodi. De his singulis secundum
ordinem enuntiationis est agendum.
CAPUT IV. Ad hoc nomen persona, sequatur regulam eorum quae tantum essentialiter ponuntur?
Primo igitur de his quae essentialiter dicuntur;
Augustinus hanc ponit regulam, « Quidquid
ad seipsum dicitur Deus; et de singulis personis
similiter dicitur; et simul de ipsa Trinitate;
non pluraliter sed singulariter dicitur, et est. »
Quidquid secundum essentiam de Deo dicitur, de
singulis personis dicitur, et de illis in summa singulariter
non pluraliter, ut Pater est Deus, Filius
est Deus, et Spiritus sanctus est Deus, et illi tres
sunt unus Deus, non tres dii. A qua tamen regula
excipitur hoc nomen persona, quod cum dicatur
secundum essentiam, et de singulis personarum,
non de omnibus in summa singulariter, sed pluraliter
accipitur. Quod enim hoc nomen secundum
essentiam dicatur, testatur Augustinus: « Non
est aliud Deo esse, aliud personam esse, sed omnino
idem. » Et aliae multae auctoritates in id currunt,
quas ducere in medium nil gravaret, nisi
scripta scribere otiosi, et nil agentis opus videatur.
Contra id multipliciter objicitur. Idem significatur
hoc nomine persona, et hoc nomine essentia,
ergo Pater et Filius sunt una persona vel non sunt
una essentia. Item, idem est Deo esse Deum, et
esse personam; ergo vel Deus non est Deus essentia,
vel Deus est Deus persona. Quod videtur contrarium
Hilario dicenti, « Deus non est Deus persona,
sed natura. » Item Pater non distinguitur personali
proprietate a Filio in eo quod est persona,
et est idem Pater Filio in eo quod est persona; ergo