PL 211, col. 796

Sententiae (Petrus Pictaviensis), J. P. Migne

Pater est idem Filio, id est persona. Item, Pater
est quod Filius, et in eo quod est persona, et in
eo quod essentia: ergo vel non est idem Filio in
essentia, vel est idem in persona. Item, idem est
Patri esse personam, et Filio esse personam. Ergo
personam Patris, est persona Filii, vel persona
quae est Patris, est persona quae est Filii. Item Pater
proprietate est Pater: ergo proprietate est hypostasis;
ergo proprietate est aliqua persona; ergo
proprietate est persona. Non secundum essentiam
de Deo dicitur hoc nomen persona.
Item Pater proprietate est alia persona, illa proprietate
distinguitur ab aliis; ergo esse aliquam personam
convenit soli Patri. Item, idem Deo est esse
Deum, et esse personam; ergo eo est persona quo

est Deus, sed paternitate est persona; ergo paternitate
est Deus: Quod enim paternitate sit persona,
ita constat, quia paternitate est persona quae ipsa
est persona; ergo paternitate est persona.
Praedictorum non est facile sumere solutionem nisi
determinata aequivocatione hujus nominis persona.
Hoc nomen persona interdum significat essentiam, ut
cum dicitur Pater est persona, Filius est persona,
Spiritus sanctus est persona. Interdum significat
quantum hypostasis apud Graecos; ut alia persona
est Pater, alia persona est Filius. Interdum in designatione
personalis proprietatis ponitur, ut cum
dicitur alius est Filius in persona, alius Pater. Item
alius 5 est Filius personaliter: interdum tantum

significat quantum hic terminus haec persona. Et sic
accipitur in quadam auctoritate Hilarii dicentis, Pater proprietate est persona,
id est haec persona.
Cum vero tot habeat significationes, hoc unum ex
diversis adjunctis determinatur in qua illarum significationum
ponatur: Cum enim per se ponitur in
nominativo casu, ad essentiam refertur; ut cum
dicitur Pater est persona, vel Filius est persona.
Cum vero in ablativo sumitur, ad proprietatem refertur.
Ut dicitur, alius est Pater a Filio in persona,
id est in personali proprietate. Quando vero adjungitur
huic nomini infinito in designatione alicujus
trium personarum, determinate accipitur, ut cum
dicitur Pater est aliqua persona, id est haec persona,
scilicet persona Patris, vel persona Filii, vel persona

Spiritus sancti. Cum vero corporaliter nomini
dividuo, ut alius, vel differens vel hujusmodi, hypostasim
significat, ut alia est persona Patris quam
Filii. Quod tot habeat significationes hoc nomen persona
Hieronymus ostendit dicens: « Non nomina
tantummodo, sed nominum proprietates, id est
personarum, vel ut Graeci exprimunt, hypostasim,
id est substantias confitemur. » Hic invenimus duas
hujus nominis significationes expressas. Quod vero
essentiam significet, auctoritate Augustini confirmavimus.
Quod etiam in designatione alicujus personae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.