PL 211, col. 797
Sententiae (Petrus Pictaviensis), J. P. Migne
determinate ponatur, maxime quando copulatur
nomini infinito aliqua, habes apud Hilarium in praedicta
auctoritate; « Pater proprietate est persona. »
Ex qua manifestum est in praedictis argumentationibus
impedimentum esse, fallaciam aequivocationis.
Instantia ad primam. Idem significatur hoc nomine sciens,
et hoc nomine praescius; ergo Deus
potuit non esse sciens, vel non potuit non esse
praescius. Ad secundam sic. Idem est Deo esse
justum et esse misericordem; ergo vel Deus non
punit per justitiam, vel punit per misericordiam.
In ablativo enim significat hoc nomen pluralem
proprietatem. Ad tertiam autem sic. Non differt Socrates
a Platone in eo quod est sciens; et convenit
Socrates cum Platone in eo quod est sciens; ergo
Socrates convenit cum Platone in scientia, posito
quod Socrates parum sciat, et Plato sit litteratissimus.
Utrum tamen congrue dicatur Pater est idem
Filio in persona, ita quod idem sit neutrius generis,
postea dicetur. Ad quartam eo modo instandum:
Socrates convenit cum Platone, et in eo quod est
sciens, et in eo quod est albus. Ergo vel non convenit
cum Platone in albedine, vel convenit cum eo
in scientia, posito quod non sit adeo sciens, sed
adeo albus. Ad quintam sic. Idem est Socrati esse
hominem et Platoni; ergo homo qui est Socrates
est Plato, vel Socrates est Plato. Ad sextam et septimam
licet dari istam. Ad septimam sic. Pater
aliqua proprietate est Pater vel Filius, illa distinguitur
ab aliis personis. Ergo esse Patrem vel Filium
convenit soli Patri; tamen quia nondum est diffinitum
utrum Pater paternitate sit haec persona, an
exigatur quasi concursus trium proprietatum quae
sunt in Patre; id est paternitatis, innascibilitatis,
spirationis, quarum concursu, et nulla aliarum dicatur
esse haec persona, sicut concursu proprietatum
Socratis, quod nulla earum Socrates est Socrates;
dare solutionem, usque in sequentia ubi de proprietate
personarum tractabitur differimus.
Illud potius quaerendum est, utrum quaelibet
personarum sit aliqua persona, quod non videtur;
quia cum hoc adjuncto aliqua ponitur hoc nomen
persona in designatione alicujus personae determinate
sicut supra videtur dictum. Non est autem verum
quod quaelibet trium personarum sit haec persona.
Et ideo dicunt quidam solum terminum ibi praedicari,
et nihil per seipsum ibi significari. Verius tamen
videtur quod ibi in designatione hypostasis
ponatur, ita quod nullius determinate sed infinite
ponatur. Unde nulla persona est quaelibet trium personarum,
sed quaelibet est aliqua, 6 sicut nullus
homo est quilibet hominum, sed quilibet hominum
est aliquis homo. Item, idem praedicatur: cum dico
Filius est aliqua persona, Filius est Filius, ergo eo
quo est aliqua persona est Filius, sed eo quo est
Filius differt a Patre, et in eodem convenit cum
Patre. Ergo in eodem convenit cum eo in quo differt