PL 211, col. 798

Sententiae (Petrus Pictaviensis), J. P. Migne

ab eo. Item eo quo Filius est aliqua persona,
differt a Patre. Per interpretationem igitur est solvendum
quod dicitur idem praedicari cum dicitur,
Filius est aliqua persona, Filius est Filius, quia non
est quod praedicetur cum dicitur Filius est aliqua
persona. Ad secundam vero argumentationem ita
instantia fertur: eo quo fecit Deus mundum, est
Deus, quia sua potentia est Deus.
Item dicit Augustinus. « Cum dicimus personam
Patris, non aliud dicimus quam substantiam
Patris, quocirca ut substantia Patris ipse Pater est,
non qua Pater est, sed quo est, ita et persona Patris
non est aliud quam ipse Pater est. » Cum ergo
idem sit substantia Patris, et persona Patris, sicut
substantia Patris communis tribus personis, et persona

Patris communis est tribus personis. Item cum
dico Pater est persona, nil aliud praedicatur quam
cum dico, Pater est substantia; ergo haec circumlocutio persona Patris
nihil aliud significat quam
haec substantia Patris, quod falsum est. Ad hoc dicendum
quod Augustinus nil aliud vult ostendere,
nisi quod haec duo nomina, substantia, persona, de
Patre dicta idem significant; tantum cum hoc adjuncto, Patris,
significat hoc nomen persona hypostasim
quae est Pater, non essentia; sicut haec
duo nomina essentia, Deus, idem significant: tamen
cum dicitur Deus est essentia trium personarum,
non dicitur Deus est Deus trium personarum: multa
enim nomina, vel ex adjunctis incongrue ponuntur,

vel ad alias significationes transferuntur.
Item Pater est alius a Filio in persona, idem est
Patri esse essentiam et esse personam. Ergo Pater
est vel non est alius a Filio in essentia. Si dicitur
quod est alius a Filio in essentia; ergo alia est essentia
Patris quam Filii. Si dicitur quod non est
alius Pater a Filio in essentia, et Pater est idem
quod Filius in essentia; ergo Pater est idem qui et
Filius; ergo Pater est ille qui est Filius; ergo Pater
est Filius. Item Pater non est aliud a Filio in essentia.
Idem est Patri esse personam et esse essentiam;
ergo Pater est vel non est aliud a Filio in
persona: Si vero non est aliud Pater a Filio in persona,
et Pater est idem quod Filius; ergo Pater
est idem quod Filius in persona; ergo Pater est

eadem persona cum Filio. Ad hoc dicendum et similia,
quod minus grammatice dicitur Pater est
aliud a Filio in persona, vel est alius a Filio in essentia,
quia quamvis idem sit persona et essentia,
quaedam tamen sunt adjectiva personae, quae non
essentiae; nam neutra aliud et idem sunt adjectiva
essentiae, masculina vero alius et idem sunt adjectiva
personae. Unde facta commistione adjectivorum,
minus grammatice dicitur. Ut cum idem sit
haec propositio et haec oratio, congrue dicitur haec
propositio est categorica vel hypothetica, incongrue
autem haec oratio est categorica vel hypothetica.
Similiter congrue dicitur haec oratio est perfecta.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.