PL 211, col. 799
Sententiae (Petrus Pictaviensis), J. P. Migne
sed incongrue haec propositio est perfecta vel imperfecta.
Et in his sume instantiam ad praedictas
argumentationes sic: idem est haec propositio et
haec oratio. Haec propositio est categorica. Ergo haec
oratio est vel non est categorica. Huic tamen videtur
contrarium quod supra illum locum Isaiae reperitur. Ego Dominus, hoc est nomen meum; gloriam
meam alteri non dabo
[(Isa. XLII)]
, dicit Hieronymus,
quia Filius et Spiritus sanctus in Deitate
a Patre alter non est. Eamdem gloriam habent. Ideo
ita intelligendum ut non esse dicatur alia esse essentia,
licet dicatur alia esse persona.
Solet quaeri quid significet et hoc nomen persona
quando eo pluraliter prolato dicitur Pater
et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personae.
Si enim essentiam intelligi faciat, 7 plures essentias
confiteri videbimur, quia plures personas recipimus,
et ideo plures deos. Quod autem essentia
ibi significetur, volunt auctoritate Augustini ostendere.
Ait enim Augustinus: « Quia pater est
persona, Filius est persona, Spiritus est persona.
Ideo tres personas dicimus. » Et alibi: Propterea
tres personas dicimus, quia commune est
eis id quod est persona. » Quia ergo hoc dicitur
propter illud, videtur quod hoc nomen, persona
personaliter dictum, essentiae significationem teneat
sicut et singulariter dictum de qualibet personarum;
et idem attribui per ipsum, quando pluraliter
profertur; et quando singulariter. Item dicit Augustinus
.
Ex necessitate dicimus personas ut
habeamus responsionem ad quaestionem qua utuntur
haeretici quaerentes quid tres, vel quid tria. At
per hoc nomen quid de essentia quaeritur. Ergo
et hoc nomen persona essentiam significat. Aliter
enim non conveniret responsio interrogationi. Ideo
dicunt quidam quod in praedicta locutione non significatur
essentia hoc nomine persona. Imo hypostasis,
vel subsistentia, ut hic sensus sit praedictarum
auctoritatum, quia Pater est persona, et Filius
persona, id est essentia. Ideo dicuntur tres personae,
id est subsistentiae, vel tres entes. Non enim diceretur
tres entes, nisi singuli eorum essent persona
vel essentia, sed quia commune est eis id quod est
persona, id est essentia: ideo recte dicuntur tres
personae, id est subsistentiae, vel subsistentes, ut
sicut essentia quae est in eis communis vere ac
proprie est, ita illi tres vere ac proprie entes, intelligantur.
Nec cum quaeritur ab haereticis quid
tres vel quae tria? ibi hoc nomine, quid, significatur
essentia; sed est sensus, quid tres sunt illi?
id est, quo nomine pluraliter prolato, significantur
illi tres? ut potius quaeratur de significatione vocabuli,
quo possint significari, quam de essentia. Ut
cum dicitur quid est anthropos? Sed quia hi videntur
laborare in expositione praemissarum auctoritatum
Augustini. Nam quomodo sint tres personae,