PL 211, col. 803

Sententiae (Petrus Pictaviensis), J. P. Migne

non enim exigit natura locutionis ad sui congruitatem
perficiendam nomen in plurali numero,
cum suppositio facta per nominativos personaliter
sibi copulatos, jam habeat a verbo quod exigebat,
id est conformitatem in identitate numeri. Unde a
nulla alia dictione amplius aliquid exspectat. Imo
etiamsi abesset omne verbum, non posset haec dictio justus,
vel alia aliqua quae sit nomen, vel pronomen,
vel participium, locum verbi in hoc supplere
ut redderet supposito conformitatem accidentium
cum perfectione locutionis; cum absque omni alia
dictione sit perfecta oratio, absque verbo materialiter
apposito nulla est oratio perfecta. Ejus est
etiam appositione locutionis, cum sit nota eorum
quae de altero dicuntur. In nulla alia etiam dictione

ab hac distinctione persona invenitur talis distinctio
subintellecta, per cujus subintellectum possit nomen
pluraliter prolatum, essentiam singulariter
designare; et quia neutrum eorum quae dicta sunt
invenitur in aliquo vocabulo essentiali, nisi in
verbis, et hoc nomine persona, nullum eorum pluraliter
prolatum designat essentiam singulariter,
sed pluraliter consignificat circa essentiam. Unde
non est dicendum: Pater et Filius sunt boni, justi,
vel sapientes, vel quid aliud essentiale apponas.
At dicet aliquis: Ergo non est recipiendum 10
eadem ratione, Pater et Filius sunt viventes, vel potentes
omnia, quia nec in participio aliquod istorum
reperitur et ipsum de Deo dictum essentiam

non actum significat, quia quae dictio dicta de
creatura actum significat, essentiam ponit de Deo
dicta. Unde plures essentias videor apponere cum
dico, Pater et Filius sunt viventes, sicut cum dico sunt vivi.
Quod dupliciter est solvere. Dicunt enim,
participium ita positum actum significat pluraliter,
non qui est in Deo, sed in creaturis; et ideo nil
probat pluraliter elici. Sed verius videtur quod
essentiam significet, et ponitur oratio constans ex
verbo subjecto et participio loco unius verbi quod
de Deo dictum essentiam praedicat. Unde recipitur, Pater et Filius sunt viventes,
id est vivunt, sed
non ita, sunt vivi; quia non est nominis poni cum
verbo, loco verbi, sicut participii.
Sed iterum instabit, quia alicubi ponitur participium

pluraliter ubi non potest dici, quod ponatur
cum verbo substantivo loco unius verbi. Unde tunc
essentiam videtur significare pluraliter, ut si dicam: Pater et Filius, et Spiritus sanctus sunt tres
entes.
Nam ibi quidem participium cum verbo, loco
verbi ponitur haec dictio tres substantive. Aliud
si dicam sunt tres entes, ubi copula est hoc verbum sunt,
et ponitur haec oratio tres entes. Quare
ergo non dicitur similiter sunt tres justi, aut tres
omnipotentes? Ad quod dicimus quod ibi quidem
ponitur hoc nomen tres substantive, et participium
adjective enuntiatur, et ad hypostases refertur. Si
vero dicitur sunt tres omnipotentes, ponitur nomen

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.