PL 211, col. 804
Sententiae (Petrus Pictaviensis), J. P. Migne
materiale adjective, et hoc nomen omnipotens substantive.
Ideo non est verum quod sustineret ratio
locutionis hoc nomen tres poni substantive, et hoc
nomen omnipotens adjective. Verum esset quod sic
diceretur sunt tres omnipotentes. Ad hanc ergo argumentationem
quae sic formatur: Pater, et Filius,
et Spiritus sanctus sunt tres viventes, et sunt tres,
quorum quilibet est vivus: ergo sunt tres vivi. Sic
instandum in simili aequivocatione: Socrates, et
Plato, et Cicero sunt tres servientes alicui homini,
et sunt tres quorum quilibet est servus alicujus hominis:
ergo sunt tres servi alicujus domini vel hominis.
Item: Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sunt
tres qui possunt omnia; Pater, et Filius, et Spiritus
sanctus sunt tres quorum quilibet est omnipotens:
ergo sunt tres omnipotentes, falsa. Socrates, et Plato,
et Cicero sunt tres facientes pontificem unius civitatis,
et sunt tres quorum quilibet est pontifex unius civitatis:
ergo sunt tres pontifices Nec sit tibi ridiculosum
hujusmodi cavillationes (quae ibi fuerint ubi
quanto simplicius tanto confidentius ambulatur)
similibus cavillationibus retundere; sic enim ars
arte deluditur, sic [(Isa. III)] vertex filiarum Sion
sicut quae collo extento ambulant, decalvatur;
sic quadri lapides in aedificio Samariae diruuntur [(Mich. I)] ;
sic elevatis hostibus in tumultum ferreum,
Rasin et duces ejus in fugam convertuntur [(Isa. IX.)]
Item Pater et Filius sunt meliores angelis:
ergo sunt boni vel neuter est bonus, vel ita non
sunt boni: ergo non sunt meliores angelis: ergo
non praecellunt angelos bonitate, quod constat esse
falsum. Ad quam augmentationem facile est dare
instantiam sic: Mare Pontium non est dulce: ergo
non est dulcius quam caetera maria; vel sic: Isti
uniones non sunt magni: ergo non sunt majores
istis lapillis, vel, decem millia non sunt pauci:
ergo non sunt pauciora viginti millibus.
Notandum tamen est secundum supradicta, Pater
et Filius sunt meliores angelis; item: Pater
et Filius sunt aeque potentes, vel sunt coaeterni:
ergo sunt aeterni. Fallacia Isti sunt confratres:
ergo sunt fratres. Vel, iste est compater illius,
ergo est Pater illius. Sed non provenit,
ut aiunt, quia relatio, non essentia significatur
his terminis aeque potentes, coaeterni. Unde nomen
significans essentiam, id est aeterni vel potentes,
non potest inde inferri. Nec est intelligendum
his terminis significari relationem, sed
quamdam personarum ad invicem conferentiam.
Si quis tamen inspiciat altius videntur 11
removere potius quam ponere, sunt coaeterni,
id est neuter est prius altero. Item una singularis est
potentia qua Pater et Filius possunt omnia: ergo
non sunt potentiores, sed potentes omnia. Fallacia.
Una est essentia trium personarum quae sunt: ergo
ea non sunt tres entes; vel ita, una est tantum
notio qua Pater et Filius spirant Spiritum sanctum;