PL 211, col. 805
Sententiae (Petrus Pictaviensis), J. P. Migne
ergo non sunt duo spirantes Spiritum sanctum.
Sunt tamen qui dicunt: Haec nomina, cum sic
ponuntur: Pater, et Filius et Spiritus sanctus sunt
justi, vel potentes, et adjective tenentur, ad hypostases
referri ex adjuncto, non ad essentiam. Si
vero addatur nomen numerale, quia tunc substantive
ponuntur, ad essentiam referuntur. Unde et
praedictas locutiones recipiunt, Pater, et Filius, et
Spiritus sanctus, sunt justi, sunt potentes, sunt
sapientes, sunt boni, non tamen ideo sunt dii, quod
illud non potest teneri nisi substantive.
CAPUT VI. An hujusmodi nomina Aliquis, Unus, Innascibilis, masculine accepta sint in eadem regula?
A praemissa iterum regula videtur excipiendum
hoc nomen, aliquis, quod cum videatur de Deo
dici secundum essentiam, non tamen de tribus personis
dicitur in summa singulariter, sed pluraliter.
Non enim Pater, et Filius, et Spiritus S. sunt aliqui.
Non enim Pater est is qui est Filius, sed id
quod est Filius. Nam masculina ad personam, neutra
ad essentiam referuntur. Quod tamen Pater et
Filius sunt aliquis, ita videtur posse ostendi: Pater
et Filius sunt unus omnipotens, id est tam Patri
quam Filio [ subaudi convenit] esse omnipotentem
et esse unum: ergo Pater, et Filius sunt unus, vel
non sunt omnipotens. Item ecclesiastica auctoritas
approbat quod dicitur in hymno:
Nunc, sancte nobis Spiritus,
Unus Patri cum Filio.
Ergo Spiritus sanctus est unus Patri cum Filio:
ergo unus est cum Filio eadem ratione, et Pater est
unus cum Filio: ergo Pater et Filius sunt unus.
Item hoc nomen unus dictum de Deo, vel essentiam
designat, vel relationem non essentiam, quia tunc
vere diceretur Pater et Filius sunt unus: ergo relationem,
et hoc nomen dicitur proprie de Patre:
ergo in eo ponit relationem: ergo per eum distinguitur
Pater a Filio et Spiritu sancto: ergo solus
Pater est unus. Aliter indirecte Pater et Filius non
sunt unus, et uterque est unus: ergo Pater et Filius
sunt duo. Unde sic in divina essentia alius est
Pater et alius est Filius. Item si masculina semper
ad personam et neutra ad essentiam referantur,
non videtur dicendum Filius est ab aliquo, quia
non est ab essentia, quia essentia non gignit. Unde
videtur dicendum: Filius est de nihil; imo potest
quoquo intelligatur quod in ore omnium versatur.
Pater alio est Deus, alio est Pater. Nam alio primo
positum ad essentiam videtur referendum, et in
neutro genere videtur poni. Alio secundo positum
ad proprietatem videtur debere referri, et in masculino
genere debere poni, cum tamen paternitas nec
sit alius, nec alia, nec aliud quam Deus, non videtur
dicendum Pater alio est Deus, alio est Pater, et
ita Pater eodem est Pater quo est Deus. Et ita eadem
proprietate vel eadem essentia Pater est Pater