PL 211, col. 810

Sententiae (Petrus Pictaviensis), J. P. Migne

Pater potest generare, Filius non potest generare:
ergo Pater potest aliquid quod non potest Filius.
Vel ita: Quidquid potest Pater potest Filius; Pater
potest gignere; ergo Filius. Ad hoc dicendum
quia posse generare Filium, non est posse aliquid,
quia non est ad quid sit divinae subjectum potentiae.
Generatio enim Filii non est actio eorum
quae subjecta sunt divinae potentiae, quia non est
de creaturis, sed est super omnia. Non enim ante
potuit gignere, genuit. Unde ita potes instare:
Pater potest esse Pater, Filius non potest esse
Pater: ergo Pater non potest esse aliquid quod non
potest esse Filius, non est verum; quia esse Patrem
non est esse quid. Vel ita: Filius hujus vult
ducere uxorem, pater non vult ducere uxorem,

aliquid vult pater quod non vult filius. Aliter potentia
generandi est in Patre; ea potest Pater aliquid,
quia generare potest. Igitur illa potentia
potest generare: Filius potest idem ea vel non;
si idem, ergo Filius potest generare; si non idem,
ergo aliquid potest Pater quod non potest Filius
.
Ad hoc dictum quod non satis eleganter dictum
est Pater potest generare, et Filius potest idem,
vel non, quia posse generare non est aliquid posse,
id est non est aliquid 15 subjectum divinae potentiae,
et ideo incongrue fit relatio ad infinitum, sicut si
dicatur, Pater est Pater, et Filius est idem vel non
idem, ut sit ibi neutri generis incongrue est. Item
potentia generandi est in Patre, et eadem est in

Filio: ergo potentia generandi est in Patre et in
Filio, et videtur non posse sumi instantia in accidentalibus;
quia si aliquod pronomen ad aliquam
actionem referatur, subtracto pronomine, manet
eadem veritas locutionis copulatis duobus verbis,
si copulari recte possint, ut currit et idem disputat.
Ergo Socrates currit et disputat. Quod si detur,
potentia generandi est in Patre et Filio, eadem ratione
potentia generandi est in Filio et in Patre, et
ita potentia generandi est in Filio. Ideo quibusdam
videtur haec esse vera, potentia generandi est in Filio,
quia non innuitur hac locutione quid ad quid sit in
Filio, sed tantum quid sit in Filio. Sed ex parte
praedicari negatur potentia generandi est potentia
generandi in Filio. Si quis inferat, potentia generandi

est in Filio: ergo Filius potest generare, fallacia.
Virginitas erit in isto: ergo iste erit virgo.
Vel potentia peccandi erit in isto, quia jam confirmabitur:
ergo iste poterit peccare; vel, gressibilitas
est in isto: ergo carente pedibus: ergo potest
gradiri. Nam in omnibus his non ostenditur quid ad
quid sit in aliquo, sed tantum quid. Prior tamen
solutio communior est et verior videtur.
Item, potentia generandi quae est in Patre, est in
Filio, et potentia generandi quae est in Filio est in
Patre: ergo potentia generandi non est in Patre,
vel in Filio. Istud solvitur per interpretationem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.